Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ ſionem ex motu peti, prius ex circumſtantiis definiendo; nec crediderim ali-
am viam tuto iniri poſſe præter eam, quam ego ſecutus ſum: conſideravi au-
tem canalem, per quem aquæ fluunt eo in loco eoque temporis puncto, quæ
quæſtioni conveniunt, amputatum; poſteaque per regulas noſtras præmiſſas
accelerationem indagavi particulæ aquæ imminentis, proximeque effluxuræ. Ex
iſta acceleratione colligere licebat compresſionem illius particulæ aqueæ, quæ
compresſio per naturam fluidorum æqualis eſt presſioni in latera canalis. Co-
gnita hac presſione apparet, quid fieri debeat, ſi canalis eodem in loco per-
foratus fuerit, tubulusque foramini reſpondeat; fore nempe, ut aqua in eo
aſcendat ad certum uſque gradum ſtagnans in tubulo, & ab aqua inferius per
canalem præterfluente ſuſtenta, ſic, ut hic æquilibrium adſit inter aquas flu-
entes & ſtagnantes: hoc vero nomine Theoriam iſtam hydraulico-ſtaticam com-
mode vocari poſſe exiſtimavi. Notari porro meretur, ipſam hanc Theoriam
fundamentum rurſus eſſe & fontem aliorum motuum antehac incognitorum. Theoremata, quæ exponuntur, non nova ſolum, ſed & pleraque inexpectata
ſunt, quorum omnium veritatem nec ipſe plane mihi perſuadere potui, pri-
uſquam experimenta inſtituiſſem, quæ mihi omnem ſcrupulum demebant. Habent autem inſignem uſum, quandoquidem iis innititur vera presſionis
aquarum, per aquæductus ſeu rivos fluentium, æſtimatio, hincque deducendæ
tuborum firmitates requiſitæ. Inde quoque pendent accuratæ menſuræ aqua-
rum per modulos, rivo lateraliter inſertos, erogatarum: in Phyſiologia re-
ctius jam intelligentur, quæ pertinent ad motum humorum in corpore animali,
& quæ ſunt alia.

§. 16. Denique progredior ad alios quosdam modos, quibus aqua ni-
ſum facere poteſt, explicandos: ita nempe aqua, dum per foramen effluit, in
contrarium premit vas non aliter, atque globus retropellit tormentum, ex
quo exploditur: iſtius retropulſionis plures proprietates deteguntur novæ,
quæ presſionum naturam egregie illuſtrant, earumque leges, quas affectant, ge-
nerales in mechanicis rem iſtam ſerio meditantibus indicabunt. Has diſqui-
ſitiones feci, quia mihi viſum eſt, poſſe ea novæ aliquando navigationi ſine
remorum, aut venti adminiculo excogitandæ occaſionem præbere; qua de
re ſuo loco pauca quædam afferam, etſi non ignoro, omnium hujusmodi re-
rum primordia per ſe pleriſque videri ridicula. Tandem etiam de vi aqua-
rum ex impulſu hincque nato renixu, quam corpora in fluidis mota offen-
dunt, Theoremata quædam adjiciuntur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer