Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ niatur à diverſis, quos concipere poſſumus de ejus propagatione modis ita, ut
nunc videatur celeritatem eam eſſe quæ debeatur altitudini aëris homogenei,
nunc quæ dimidiæ altitudini reſpondeat, aut etiam dimidiæ altitudini multipli-
catæ per rationem quadrati circulo circumſcripti ad aream circuli, omnes ta-
men opiniones in eo conveniunt, quod celeritas ſoni proportionalis ſit radici
altitudinis aëris homogenei cum eo, in quo propagatur. Si ita ſe res habeat,
celerius propagatur ſonus in aëre calido quam frigido, barometro alto quam
humili, (nihil dicam de ventis ſecundis aut contrariis); multa in hanc rem
partim in Italia partim in Anglia ſumta fuerunt experimenta, hæcque poſterio-
ra docuerunt celeritatem ſoni mediam reſpondere 1140 ped. Angl. intra minu-
@um ſecundum perficiendis. At quia in uno eodemque loco variabilis eſt al-
titudo atmoſphæræ homogeneæ nominatimque hic locorum excurrit à muta-
tionibus barometricis junctis cum mutationibus caloris à 3 uſque ad 4, variabi-
lis erit ubique celeritas ſoni, ſi vel nihil mutent venti, eaque celeritas in hiſce
terris continebitur intra terminos √ 3 & √ 4, ſeu 173 & 200.

§. 34. Venio jam ad varias quæ fingi poſſunt de motu aëris quæſtio-
nes ſolvendas ſimiles illis, quas de motu fluidorum non elaſticorum in præce-
dentibus habuimus.

186. Problema.

Sit motus definiendus aëris ex vaſe per foramen exiguum erumpentis
in ſpatium infinitum ab aëre vacuum.

187. Solutio.

Apparet ex natura quæſtionis inſenſibilem eſſe motum localem aëris
interni quo ſeſe expandit, dum certa ſui quantitas per foramen erumpit: Igi-
tur hic ſolus aſcenſus potentialis, quem particula aërea, dum expellitur, acqui-
rit conſiderandus eſt, atque comparandus cum deſcenſu actuali vel potius cum
diminutione elaſticitatis, quam aër internus habet. Ut vero totam rem ad
methodum noſtram pro fluidis non elaſticis adhibitam reducamus, conſidera-
bimus cylindrum verticalem communis cum vaſe propoſito amplitudinis atque
tantæ altitudinis, quanta eſt altitudo aëris homogenei cum aëre interno, is ve-
ro cylindrus, ſi ſimili aëre plenus cenſeatur, ſed non elaſtico, eadem veloci-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer