Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO DECIMA. hujus autem æquationis normam, ſi ponatur pro ſecunda obſervatione
x = 1542, invenitur E = 0, 9317, ipſa autem obſervatio indicat E = 0,
9364: differentia inter hypotheſin & obſervationem eſt plus quam ſeſquilineæ,
quæ ſane notabilis eſt reſpectu habito ad differentiam parvam altitudinum ver-
ticalium.

Si jam porro pro tèrtia obſervatione ponatur x = 13158, fit ex hypo-
theſi E = 0, 5469, dum experimentum indicavit E = 0, 6257: quæ diffe-
rentia nimia eſt, quam ut ullo modo logarithmica ſervari poſſit: valet enim
hæc differentia plus quam duos pollices cum duabus lineis.

§. 25. Rejecta logarithmica conſequens eſt elaſticitates in diverſis at-
moſphæræ altitudinibus nequaquam eſſe denſitatibus proportionales, aut quod
eodem recidit, diverſum eſſe in diverſis altitudinibus medium caloris gradum. Aliæ igitur ab aliis, quibus defectus iſte probe fuit notatus, fuerunt excogita-
tæ regulæ: earum tamen nulla ad experimentum III. (§. 23.) ſatis accommo-
data dici poteſt. Veram, quam natura ſequatur, legem invenire, rem eſſe pu-
to vix ſperandam: quis enim aliter quam levibus conjecturis aſſequetur@ ra-
tionem velocitatum mediarum in particulis aëreis: Incidi tamen forte in ali-
quam hypotheſin, quæ phænomenis non male reſpondet: prius autem pro
quacunque velocitatum lege curvam dabo, quam ad ſpecialem iſtam hypothe-
ſin deſcendam.

§. 26. Sit linea verticalis A D (Fig. 59,); Q F horizontalis radat ſu-
perficiem maris: Denotet B F velocitatem mediam particularum aërearum in
ſuperficie maris: B M denſitatem mediam & B Q elaſticitatem, quæ in omni
loco æque alto eadem eſt. Deinde per puncta F, M, Q ductæ concipiantur
curvæ E F H, L M O, P Q S ceu ſcalæ, quæ in omnibus altitudinibus, veluti
B C, applicatis C G, C N, C R denotent velocitates medias particularum aë-
rearum, denſitates medias & elaſticitates medias. Datis nunc duabus curvis ter-
tiam licet determinare ex eo, quod elaſticitates (ceu experientia docuit & §. §. 3. 4 5. & 6. explicatum fuit) ſint proxime in ratione compoſita ex qua-
drato velocitatum modo dictarum & ſimplici denſitatum.

184.1.

Fig. 59.

Ipſe quidem monui prædicto loco hanc proportionem non poſſe exa-
cte eſſe veram, quia aër quidem elaterem poteſt habere infinitum ſeu vi in-
finita comprimi, non poteſt autem in ſpatium plane infinite parvum conden-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer