Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO DECIMA. vocari poteſt & proxime determinabitur eo modo quo uſus eſt Joh. Jacobus
Scheuchzer, obſervando quotidie altitudinem barometricam per longum
temporis tractum ſumendoque inter omnes mediam.

Atque hâc circumſpectione uſus celeberrimus Auctor ex multis obſerva-
tionibus, quæ ad ipſum ex pluribus transmiſſæ fuerunt locis, poſuit altitu-
dinem mediam.

Patavii ------ # 27 poll. 11 {1/2} lin. Pariſ.
Pariſiis ------ # 27 poll. 9 {1/2} l.
Turini ------ # 27 poll. 1 {1/4} l.
Baſileæ ------ # 26 poll. 10 {1/8} l.
Tiguri ------ # 26 poll. 6 {1/2} l.
In monte Gothardi - # 21 poll. 27 {1/2} l.

§. 23. Diverſitates iſtarum altitudinum mediarum ab inæqualibus loco-
rum ſupra mare elevationibus provenire notum eſt. Jam enim Paſcalii tempo-
re experimenta ſumta fuere de deſcenſu mercurii in barometro ex loco profun-
diori in altiorem lato. Inde Philoſophi in mutuam cauſæ & effectus propor-
tionem inquirere: Diverſæ in hanc rem variis auctoribus prodiere regulæ: Præcipua, cui etiamnum plurimi adhærent, hæc eſt, quod altitudines loco-
rum proportionem ſequantur logarithmorum, qui altitudinibus barometri re-
ſpondent. Fundata eſt hæc regula præcipue ſuper eo, quod denſitas aëris ubi-
que proportionalis ſit ponderi aëris ſuperincumbentis: male autem hic appli-
catur iſtud principium, quod pro aëre ejuſdem caloris tantum valet, neque
res certa eſt in omni altitudine aëris, quamvis in eadem columna verticali exi-
ſtentis; ſi vero ita ſit, calorem æqualem eſſe, fatendum eſt, ſic ſatis recte regu-
lam ſe habere.

At experimenta regulæ plane ſunt contraria; igitur non eſt ubiquè idem
caloris gradus per totam columnæ aëreæ verticalis altitudinem, quod ut nunc
planum faciam, apponam experimenta quædam accurate, ut mihi perſuadeo,
inſtituta, ſed tamen, quod doleo, diverſis temporibus lociſque: magis utique
inſtituto noſtro convenirent experimenta eodem tempore in eodemque mon-
te, diverſis tantum altitudinibus, ſumta; talia autem, niſi pro mediocribus
locorum altitudinibus, nulla adhuc quantum ſcio extant cum omnibus quæ
ſcire oportet circumſtantiis.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer