Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ loco caloris aquæ bullientis thermometrum etiam poſſit certis & fixis men-
ſuris fieri, ſi experimento denſitas aëris exploretur ſeu ejus gravitas ſpecifi-
ca ſimulque altitudo barometri notetur. Si enim thermometrum inclinetur,
donec ſuperficies mercurii fuerit in g & eo tempore altitudo barometri fue-
rit 28. poll. Paris. atque pes cubicus aëris, in quo thermometrum poſitum eſt,
pondus habuerit 600. gran. Norimb, poterit altitudo verticalis gh ceu pri-
mus caloris gradus conſiderari. Si autem alio loco & tempore altitudo baro-
metri fuerit 29. poll. Paris. & pondus pedis cub. aëris, qui ambit aliud ther-
mometrum (in quo primum caloris gradum definire animus eſt) ſit 500. gran. Norimb. ac denique ſuperficies mercurii in thermometro rurſus ſiting, erit
altitudo verticalis primo caloris gradui conveniens {29. 600/28. 500} X gh. In uſu
thermometri inclinetur ſemper inſtrumentum, donec ſuperficies mercurii ſit
ing: Volui methodum hanc apponere ut appareret quam facile ſit in theo-
ria fixam dare caloris menſuram: In praxi vero alteram multo faciliorem
ſatisque accuratam huic prætulerim.

§. 11. Veniamus nunc ad aëris conſiderandam atmoſphæram, quæ
non à ſuperincumbente pondere alieno, ſed propria coërcetur mole: Primè
autem examinabimus preſſiones columnarum aërearum verticalium atque æqui-
libria earum tum inter ſe tum cum columna mercuriali in barometris: Secundò
elaſticitates aëris in variis atmoſphæræ altitudinibus ſupra mare atque altitudi-
nes reſpondentes barometricas rimabimur: Atque his præmiſſis, plurimis ſa-
tisfaciemus phænomenis aliis ad mutationes atmoſphæræ pertinentibus.

§. 12. Sint duo tubi æqualis amplitudinis verticales A C & B D
(Fig. 58.) uterque indefinitæ altitudinis: Deinde finge tubulos ſtrictiores ho-
rizontales ab, cd, ef, gh, lm, & c. numero veluti infinitos, utrinque apertos & hiantes in tubos verticales. Puta præterea ubique aëreas particulas hos tubos
occupantes eadem velocitate agitari, eundemque adeo caloris gradum habe-
re: Ita dubium nullum eſt, quin funda A & B æqualiter premantur ſimulque
ipſis æquale pondus (quod ſcilicet ipſum eſt pondus columnæ aëreæ indefini-
tæ A C vel B D) ſuperincumbat.

184.1.

Fig. 58.

Intelligis etiam, ſi in æqualibus altitudinibus veluti in g & h diaphrag-
mata fingas atque abeſſe putes aërem inferiorem g A & h B, etiamnum iſta dia-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer