Nihil dico de modis hujusmodi thermometra ſenſibiliora reddendi; eo-
rum quisque facile excogitabit plures, qui volet. Curetur autem, ut alti-
tudo B E non ſit infra 4 pedes, imo ut major ſit, ſi etiam aliorum fluidorum
bullientium gradus caloris, qui ſæpe major eſt quam in aqua, experiri ani-
mus ſit. Si minora hujusmodi thermometra deſiderentur, poterunt ea ita
fieri, ut tempore ſigillationis in m ampulla vitrea A F igni lampadis appona-
tur ad rarefaciendum aërem in illa contentum, tuncque protinus ſigillatio
fiat, & ne ſigillationi mora injiciatur, poterit prius ampulla vitrea in tubu-
lum capillarem duci, qui vel leviter flammæ admotus illico colliqueſcat. Hoc
modo thermometra obtinui non ultra quatuor aut ſex pollices longa, ſed
parvæ virtutis. Cæterum multum refert, ut ſpatium E D ſit ab omni aëre,
quantum fieri poteſt, vacuum, neque de iſto vacuo ſatis certi erimus cum
viderimus in ſitu inſtrumenti horizontali mercurium extremitatem Eattinge-
re, quia fieri poteſt, ut aër, qui antea in ſpatio E D fuit, ſeſe in poros
mercurii recipiat, rurſusque priſtinum ſpatium occupet deſcendente mercu-
rio: tutius erit examen admovendo partem D E flammæ: ſi enim à calore
flammæ ſuperficies D locum non mutet, indicium erit certum vacuum eſſe ab
aëre ſpatium E D.
§. 10. In præcedente paragrapho conſideravimus ſpatium A m F ab
aëre occupatum veluti infinitum ratione ſpatii D G aut D E: Quod ſi vero
fuerit tantum octuplo vel decuplo majus, nondum licebit illud ſine notabi-
li errore tanquam infinitum conſiderare: atque hinc conjicio ortum eſſe
errorem aliquem in definiendo elatere aëris mediocriter calidi in experimen-
tis Amontonianis.
Ut igitur accuratiſſime fiat experimentum, ita procedendum erit: Fue-
rit ſuperficies mercurii inferior in A F ducaturque horizontatis in A L: dein-
de pro caloris gradu qualicunque definiendo inclinetur inſtrumentum, donec
ſuperficies mercurii ſit in puncto g, (quod idem eſt in quo mercurius ſubſi-
ſtebat à gradu caloris aquæ ferventis in ſitu thermometri verticali) tuncque
capiatur menſura altitudinis verticalis gh, quæ erit ad altitudinem G B vere
ut elater aëris, cujus calor definiendus eſt, ad elaterem aëris inſtar aquæ fer-
ventis calidi. Sic igitur calores erunt proprie in ratione altitudinem gh. Priusquam hoc argumentum abrumpam, notaſſe conveniet (quandoquidem
aliquibus fortaſſe videbitur primum, qui à nobis poſitus fuit, caloris gradum ab
aqua bulliente deſumtum non ſemper nec ubique ſibi omnino conſtare) quod