Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ caloris: maximæ igitur caloris variationes in aëre hic locorum continentur
intra terminos 3 & 4, quos in Anglia non ultra terminos 7 & 8 excurrere legi. Calor autem aëris, cujus elaſticitas tres quartas exæquet partes elaſticitatis aë-
ris inſtar aquæ bullientis calidi, corpori animali fere intolerabilem eſſe puto.

§. 8. Ex cognita ratione inter diverſas ejusdem aëris eodemque ſpatio
incluſi elaſticitates, facile eſt deducere menſuram caloris, qui ad aërem perti-
neat, ſi modo conveniamus in definiendo calore duplo, triplo & c. quæ defi-
nitio arbitraria eſt, neque in rerum natura poſita; mihi quidem videtur non
incongrue aëris calorem ſi communis ſit denſitatis proportionalem ſtatui ejus
elaſticitati. Primus autem caloris gradus, à quo reliqui menſuram accipiant,
ſumetur ab aqua pluviali bulliente, quia huic procul dubio ubique terrarum
idem proxime caloris gradus eſt.

His ita acceptis erunt calores aquæ bullientis, aëris tempore æſtivo cali-
diſſimi & aëris tempore hyemali frigidiſſimi in hiſce terris proxime ut 6, 4 & 3. Dicam nunc quemadmodum hoſce invenerim numeros, ut de accuratione ex-
perimentorum, quorum ſucceſſus ab Amontonianis diverſus admodum eſt, ju-
dicium ferri poſſit.

§. 9. Barometro nempe uſus ſum ordinario A C B E, (Fig. 57.) id-
que hermetice ſigillari curavi in m; hoc modo inſtrumentum mutavi in ther-
mometrum aëreum mutationibus barometricis non obnoxium: Creſcente
enim calore intenditur elaterium aëris A m F altiorque fit columna mercurii
B D, quam aër captus ſuſtinet & ſi ſpatium A m F veluti infinitum cen-
ſeri poſſet, eſſet calor in ratione altitudinis B D (per §. §. 7. & 8.) atque
hujus thermometri ope poterit menſura caloris ubique ſpecifice definiri. Si
enim immergatur inſtrumentum aquæ bullienti pluviali in ſitu verticali obſer-
veturque punctum G ad quod ſuperficies mercurii aſcendit; fueritque dein-
de alius caloris gradus qualiscunque definiendus, qui mercurium ſuſtinuiſſe
ad punctum D usque obſervatus fuerit, erit utique calor iſte ad calorem
aquæ ferventis ut B D ad B G. Et cum ratio B D ad B G conſtans ſit, quæ-
c [?] unque fuerit altitudo B G, erit idem caloris gradus, de quo ſermo eſt,
ubique locorum facile imitabilis. Poterit autem B G in centum aut mille
dividi particulas atque hujusmodi particulis altitudo B D definiri.

184.1.

Fig. 57.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer