184.
HYDRODYNAMICÆ
SECTIO DECIMA.
De affectionibus atque motibus fluidorum elaſti-
corum, præcipue autem aëris.
§. 1.
FLuida nunc elaſtica conſideraturis licebit nobis talem iis affinge-
re conſtitutionem, quæ cum omnibus adhuc cognitis conveniat
affectionibus, ut ſic ad reliquas etiam nondum ſatis exploratas
detur aditus. Fluidorum autem elaſticorum præcipuæ affectio-
nes in eo poſitæ ſunt: 1
0
. ut ſint gravia, 2
0
. ut ſe in omnes plagas expli-
cent, niſi contineantur, & 3
0
. ut ſe continue magis magisque comprimi
patiantur creſcentibus potentiis compreſſionis: Ita comparatus eſt aër, ad
quem potiſſimum præſentes noſtræ pertinent cogitationes.
§. 2. Finge itaque vas cylindricum verticaliter poſitum A C D B
(Fig. 56.) atque in illo operculum mobile E F, cui pondus P ſuper in-
cumbat: contineat cavitas E C D F corpuſcula minima motu rapidiſſimo
hinc inde agitata: ſic corpuſcula, dum impingunt in operculum E F idem-
que ſuis ſuſtinent impetibus continue repetitis fluidum componunt elaſticum
quod remoto aut diminuto pondere P ſeſe expandit: quod eodem aucto
condenſatur & quod in fundum horizontalem C D haud aliter gravitat, ac ſi
nulla virtute elaſtica eſſet præditum: ſive enim quieſcant corpusſcula ſive agi-
tentur, non mutant gravitatem, ita ut fundum tum pondus tum elaſticita-
tem fluidi ſuſtineat. Tale igitur fluidum quod cum primariis convenit flui-
dorum elaſticorum affectionibus ſubſtituemus aëri, atque ſic alias, quæ jam
in aëre detectæ fuerunt explicabimus aliasque nondum ſatis perpenſas ulte-
rius illuſtrabimus proprietates.
§. 3. Corpuſcula cavitati cylindri incluſa conſiderabimus tanquam nu-
mero infinita, & cum ſpatium E C D F occupant, tunc aërem illa dicemus
formare naturalem, ad cujus menſuras omnia ſunt referenda: atque ſic pon-