HYDRODYNAMICÆ
ficio D in figura 54. egreſſam & vocemus rurſus directam preſſionem venæ
ita conſideratæ p, ſicut §. 33; atque erit niſus iſtius aquæ, quo conatur
planum debito modo, ut niſus maximus fiat, inclinatum propellere in di-
rectione ad venam perpendiculari = {p/2 v} X (√vv + VV - V): Et ſi porro
iſte niſus multiplicatur per velocitatem plani V atque tempus, obtinetur
potentia abſoluta, qua planum eadem velocitate per idem temporis ſpatium
moveri queat; ſic igitur præfata potentia abſoluta erit = {pVt/2v} X (√vv + VV - V).
§. 43. Potentia abſoluta, quam modo definivimus, ita eſt comparata,
ut continue creſcat creſcente V, atque ſi velocitas V infinita ſumatur, fit
eadem potentia = {1/4} X p v t. Igitur cum in figura 54 vena D G uti volu-
mus ad rotandam machinam per impulſum obliquum, nunquam plusquam
quarta pars obtineri poteſt illius potentiæ abſolutæ, quæ in elevationem aqua-
rum ex C in E F impenditur. Impulſu vero directo, nunquam plus quam
{4/27} obtineri vidimus §. 37. Ergo effectus fere duplo major impulſu obliquo
ſeu motu rotæ horizontali quam impulſu directo, ſeu motu rotæ verticali
obtineri poteſt.
Si vero impulſus fluidorum aliter æſtimetur quam §. 31. indicatum
fuit, erit ubique in eadem ratione mutandus valor litteræ p, qua impulſus
æſtimatio fuit mutata.
Experimentum, de quo §. 27. ſect. 9, mentionem feci, hoc eſt. Nem-
pe unus operarius ope antliæ intra ſeptem minuta prima cum dimidio pe-
des cubicos ſedecim cum dimidio ad altitudinem quatuordecim pedum evexit.
Iſte vero effectus æqualiter diſtributus æquivalet huic actioni, qua di-
midius præter propter pes cubicus ſingulis minutis ſecundis elevatur ad alti-
tudinem unius pedis: Hic igitur effectus dimidius admodum eſt illius, quem
hominem ſanum & robuſtum calcatura dare poſſe ex aliis deduxi principiis
in paragrapho decimo ſeptimo. Non crediderim defectum petendum eſſe
omnem à decrementis, quæ in potentiam abſolutam ex variis cauſis in iſta ſe-
ctione expoſitis cadere poſſunt, ſed potius ab eo, quod plus defatigentur
homines ab agitatione emboli in antlia, quam à calcatura in rota calcatoria.