Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ qui ſi vocetur X, ejuſque coſinus x, ſit o, 60000X + o, 80000 (1 + x)
= or = 1, 83800: pro iſta conditione invenitur arcus a g h M s proxime
175 {1/2} grad. incidente puncto s in plagam a g M: Et cum arcus a g fuerit 48 0 ,
35 1 , erit tandem arcus g h M s 126 0 , 55 1 , qui proinde erit ad circumfe-
rentiam circuli præterpropter ut 10 ad 29: ſimiliſque ratio intercedit inter ar-
cum helicis o p q integramque helicem.

Conſequens inde eſt, ſingulis revolutionibus cochlea à Vitruvio de-
ſcripta proxime ejici {10/29} illius quantitatis, quam helix integra & plena con-
tinet, ſeu paullulum ultra trientem.

177. Scholium 3.

(IX) Notandum tamen eſt, quæcunque ſit aquæ quantitas, quæ qua-
libet cochleæ revolutione canalem inferius ingreditur, ſuperiuſque ex eodem
eſſluit, nullum nec detrimentum nec lucrum propterea cadere in potentiam ab-
ſolutam ſi nulla habeatur frictionum ration, quia potentia movens cæteris paribus
illi quantitati proportionalis eſt. At vero quia frictiones ſemper obſtant, eædem-
que fere ſunt ob pondus machinæ proprium, ſive major ſive minor quantitas
aquæ hauriatur, opera utique danda eſt, ut iſta quantitas cæteris paribus fiat
maxima: Hâc de re nunc agam paullo diſertius.

178. Scholium 4.

(X) Jam innui ſuprà, creſcere rationem arcus g h M s ad circumferen-
tiam circuli decreſcentibus angulis s a o & N M G: uterque igitur minimus eſſet
conſtruendus, niſi alia obſtarent incommoda, præſertim ratione anguli N M G. Quod ad angulum s a o attinet, poteſt is fere ad lubitum diminui, neque aliud
inde incommodum reſultat, niſi quod latera canalis circumflectendi nimis ad
ſe invicem accedere poſſunt: E contrario à diminutione iſtius anguli aliud ob-
tinetur compendium, nempe quod tunc eo verticalius poſſit erigi machina ip-
ſaque aqua eo altius elevari, etenim angulus a M H ſemper major eſſe debet
angulo s a o: à verticaliori autem cochleæ poſitione ſimul obtinetur, ut mino-
ri incommodo ſit machinæ proprium pondus eaque facilius ſuſtineatur.

Hæc ita perpendens crediderim fere ſufficere poſſe angulum 5 graduum,
quem faciat canalis cum baſe nuclei. Cardanus quoque minorem iſtum fecit

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer