Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

170. Scholium 2.

§. 25. Omnia ſimiliter ſe habent ſi corpus non verticaliter, ſed ſu-
per plano utcunque inclinato, aut etiam curva qualicunque elevetur, ſem-
per enim tota potentia abſoluta erit æqualis A (a + b), id eſt, producto ex
pondere in altitudinem elevationis auctam altitudine velocitati corporis in
ſummitate reſiduæ debita, cujus rei demonſtratione ſuperſedeo, quod pa-
rum differt à præcedente demonſtratione.

171. Scholium Generale.

§. 26. Quia omnium machinarum utcunque compoſitarum effectus
reduci poſſunt ad naturam plani inclinati, perſpicuum eſt omnes machi-
nas, ſi à frictionibus iisque potentiarum abſolutarum diſpendiis, quæ hactenus
recenſuimus, animum removeamus eodem recidere, quia potentia abſoluta ſim-
pliciter pendet ab altitudine ad quam corpus eſt elevandum ejusdemque pon-
dere. Habet hoc commune potentia abſoluta cum vi viva ſeu cum aſcenſu de-
ſcenſuve actuali. Isque ultimus eſt perfectionis machinarum gradus, quem
transgredi non licet, imo nec attingere quidem, ſemper enim remotis om-
nibus frictionibus diſpendiisque, potuiſſet eadem potentia abſoluta majus pon-
dus ad eandem altitudinem elevari. Ut jam comparatio inſtitui poſſit quæ-
dam circa machinarum defectum, tam illarum quæ aquas ad deſideratam
altitudinem veluti projiciunt, quam quæ easdem transportant, nunc ha-
rum poſteriorum defectus maxime notabiles quoque indicabimus.

(I.) Frictiones tanto obſtaculo ſunt in plerisque hujusmodi machinis,
ut ſolæ maximam potentiæ partem abſorbeant, præſertim autem cum aſſerculi
quadrati aut globi ovales, catena in circulum redeunte connexi, per cana-
lem, cui ſunt accommodati, transeuntis aquas elevant.

(II.) Pleræque machinæ, præſertim vero rurſus quas modo indicavi-
mus, roſariorum nomine deſignari ſolitæ ita ſunt comparatæ, ut aqua dum
elevatur continue pars ejus deſtillet, ſive plane decidat in locum ex quo
hauſta fuit ſive ſaltem ex loco ſuperiori in inferiorem, uti in roſariis; ſi in
his globuli aut aſſerculi canali ſunt bene adaptati frictio fit fere inſuperabi-
lis, ſin minus maxima aquæ quantitas per hiatus relictos deſtillat, ex ſupe-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer