Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ verſimode formatis ejectas alias aliis altius aſſurgere: Ergo hic attendendum eſt
ad ultimorum tubulorum aquas emittentium (des ajutages) conformationem
aptiſſimam.

Hâc de re experimenta inſtituit D. Mariotte in tract. de mot. aquar.

165. Scholium Generale.

§. 21. Examinavimus adhuc impedimenta, quæ caſu ſuperveniunt in
machinis hydraulicis aquas cum impetu ejicientibus: Præcipua illa eſſe puto,
quæ expoſui; poterunt tamen alia inſuper excogitari, ſed, ut credo, mino-
ris admodum momenti. Ubique fere menſuras dedimus omnino geometricas
ſimulque modum indicavimus, quo iiſdem impedimentis maximâ ex parte
obviam iri poſſit. Qui majoribus intendit, putans poſſe minimo labore ſeu
(quod eodem recidere demonſtravi § 3.) minima potentia abſoluta quemvis ef-
fectum in elevandis aquis deſideratum præſtari, opinione fallitur, atque oleum
& operam perdet. Si enim ab impedimentis iſtis expoſitis aliiſve ſimilibus for-
taſſe excogitandis animum abſtrahas, machina in rerum natura perfectiſſima
erit ſimplex antlia figuræ quadrageſimæ quintæ, atque ſi aquæ ejus ope in al-
tum projectæ colligantur in G, dico fieri non potuiſſe ut minori labore eadem
aquarum quantitas ad eandem altitudinem F G elevarentur.

Eſt deinde aliud machinarum genus, quod à machinationibus adhuc
pertractatis differt in eo, quod hæ aquas cum impetu ejiciant, illæ placide ſi-
ne motu notabili transferant. Sed & in his ultimus perfectionis qui dari poteſt
gradus eodem recidit. Sunt autem pleræque multis obſtaculis iiſque maximi
momenti obnoxiæ. De his igitur nunc directe nobis erit agendum.

166. (B) De machinis hydraulicis aquas ſine not abili impetu ex loco humiliori in
altiorem tranſportantibus.

Regula 10.

§. 22. Si pondus aliquod per datam altitudinem verticalem (a) potentia
movente utcunque variabili ſed directe applicata elevetur nulluſque motus in
fummitate altitudinis propoſitæ corpori ſuperſit, conſtanter erit eadem potentia
abſoluta in elevationem ponderis impenſa, nempe æqualis producto ex ponde-
re corporis elevati & altitudine elevationis a.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer