Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ ſic determinatur. Ut aggregatum ex foramine effluxus & prædicto hiatu,
ad eundem hiatum, ita potentia abſoluta, quæ impenditur, ad partem illius
quæ inutilis eſt, ſeu ad ejusdem diſpendium.

154. Demonſtratio.

Nam aquæ per foramen & hiatum æqualiter premuntur, & æqualive-
locitate fluunt; perditur autem omnis potentia abſoluta, quæaquas per hiatum
cogit, & hæc ſe habet ad integram potentiam abſolutam, ut hiatus ad ſum-
mam foraminis & hiatus.

155. Scholium.

§. 14. Convenit utique embolis uti bene formatis & politis; neceſſe
quoque eſt ut cavitas antliæ ſit plane cylindrica, ejusdemque latera pariter
perpolita. Vix autem crediderim, niſi id fiat alio fine, è re eſſe, ut embo-
li cavitates@ultima accuratione expleant, quia fortaſſe ſic majus oritur virium
diſpendium à frictionibus, quam ſi circumcirca parvulus relictus fuiſſet hia-
tus: Si enim hiatus ille centeſimam v. gr. partem foraminis effluxus efficiat,
vix amplius locus erit frictionibus & non niſi centeſima præterpropter poten-
tiæ abſolutæ pars inde perditur, & fortaſſe à frictione emboli cavitatem antliæ
exacte occupantis majus diſpendium oritur. Igitur hoc reſpectu non eſt quod
nimis ſollicite evitemus tranſitum aquæ per hiatum ab embolo relictum. Non
reſpicit autem hæc animadverſio illas machinas, in quibus emboli retractio-
ne aquæ in antliam attrahendæ ſunt. Hic enim juſta & plena emboli ma-
gnitudo omnino eſt neceſſaria.

156. Regula 7.

§. 15. In machinis quæ plura habent foramina aquas transmittentia ex una
cavitate in alteram, aliquid de potentia abſoluta perditur, cujus rei rationem
in præcedente ſectione eſſe diximus, quod ſingularum guttularum ex una
cavitate in alteram per foramen commune fluentium aſcenſus potentialis perit.

Quo plura ſunt & quo minora hujusmodi foramina, eo majus oritur
potentiæ abſolutæ diſpendium, quod magni momenti eſſe ſolet, idque fortaſſe
præter communem opinionem, in machinis, quas Vitruvius ab inventore

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer