Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO NONA. nempe duplus ab utraque parte. Finge pondus P deſcenſu ſuo aquam per ori-
ficium F ejicere ad altitudinem F G: deinde manentibus reliquis duplica-
tum puta orificium F, & vides ad eandem altitudinem F G eodemque tem-
pore duplam aquæ quantitatem ejectum iri ab eadem potentia movente P, ſed
ea duplo celerius deſcendente. Pariter quantitas aquæ manentibus reliquis
duplicabitur, ſi & orificium F & amplitudinem A B & pondus ſeu potent. mo-
vent. P duplices, tunc vero velocitas hujus potentiæ duplicatæ invariata ma-
net. Igitur utroque modo effectus geminatur. Q. E. D.

141. Scholium.

§. 4. Propoſitio præcedens non ſenſu phyſiologico ſed morali eſt in-
terpretanda: moraliter neque plus neque minus æſtimo laborem hominis, qui
eadem celeritate conatum duplum exercet, quam ejus qui eodem conatu ce-
leritatem duplicat, quia nempe uterque eundem edit effectum, fieri tamen po-
teſt, ut alterius labor, quamvis altero non minus robuſti, ſenſu phyſiologi-
co ſit admodum major. Si quis conatu 20. librarum ſingulis minutis primis ſpa-
tium 200. ped. faciat, is facile conatum geminabit, difficillime vero velocita-
tem. Ex hoc conſequens eſt in omni machinarum genere diſpiciendum præ-
ſertim eſſe, quomodo debeant eſſe conſtitutæ, ut pro eodem tempore minima
hominum defatigatione productum ex conatu eorum in velocitatem omnium
maximum ſit: atque exinde patebit, quænam in ergatis longitudo vectibus
ſit tribuenda, quantus in rotis ſeu tympanis calcatoriis radius ſit faciendus,
quanta remis longitudo ſit concilianda, & ſic de aliis machinis.

Ratione uſus autem tympanorum calcatoriorum, quæ frequentiſſime
adhibentur ut momentum noſtræ animadverſionis eo magis fiat perſpicuum,
hoc experimentum intelligatur:

Ponamus in Fig. 46. altitudinem verticalem multorum milliarum, ad
quam homo dato tempore aſcendere debeat: tempus autem ſumemus decem
horarum, quia talis laboribus diurnis terminus eſſe ſolet, dein fingamus plu-
res vias, A C, A D & c. diverſe ad horizontalem B D inclinatas: His poſitis
intelligimus eò celerius viatori progrediendum eſſe, quo viam ſelegerit mi-
nus inclinatam, ut eodem tempore culmen montis A attingat, & patet viam
aliquam fore veluti A C, ſuper quâ minima defatigatione iter abſolvet, quan-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer