Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

138. Definitiones.

§. 2. Per potentiam moventem deinceps intelligam principium illud agens,
quod conſiſtit in pondere, preſſione animata aliisve hujuscemodi viribus,
uti dicuntur, mortuis.

Productum autem quod oritur à multiplicatione potentiæ iſtius moventis
per ejusdem velocitatem æque ac tempus durante quo preſſionem ſuam exe-
rit, deſignabo per potentiam abſolutam. Vel quia productum ex velocitate & tempore proportionale eſt ſimpliciter ſpatio percurſo, licebit etiam potentiam
abſolutam colligere ex potentia mouente multiplicata per ſpatium, quod eadem
percurrit. Id vero productum ideo voco potentiam abſolutam, quia ex illo de-
mum æſtimandi ſunt labores hominum operariorum in elevandis aquis exant-
lati, quod mox demonſtratum dabo in regulis, quæ mihi in hanc rem ob-
ſervatæ fuerunt. Interim viſæ mihi fuerunt machinæ hydraulicæ commode ſe
reduci pati ad duo genera, quorum alterum aquas cum impetu ejicit, alte-
rum de loco in locum placide veluti transportat. Utrumque ordine ſuo
pertractabo genus & denique ſub finem quædam addam de diverſis poten-
tiis moventibus.

139. (A) De machinis aquas cum impetu in altum projicientibus.
Regula 1.

§. 3. Labores hominum operariorum, qui machinis hydraulicis pro
aquis elevandis apponuntur, æſtimandi ſunt ex potentia abſoluta, id eſt, ex
potentia movente ſeu preſſione quam exerunt, ex tempore & ex velocitate
puncti, cui potentia movens applicatur.

140. Demonſtratio.

(α) De potentia movente res eſt perſpicua: labores enim cæteris omni-
bus paribus ſunt utique proportionales numero operariorum ſeu potentiæ mo-
venti. (β) Ratione temporis res eſt non minus manifeſta ex omnium cir-
cumſtantiarum replicatione, quæ ex duplicatione temporis oritur. (γ) De-
nique quod ad velocitatem attinet res ex eo eſt deducenda, quod ſive poten-
tiam moventem duplices, ſive ejus velocitatem non diverſus oriatur effectus,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer