Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO OCTAVA. v = 4a + 2b - 2x - c {- x/2a} X (2b + 4a)

unde ſi ponatur 4a + 2b - 2x - c {- x/2a} X (2b + 4a) = o,
dabit valor ipſius x totam excurſionem, à qua ſi auferatur b, reſiduum indi-
cabit deſcenſum infra punctum æquilibrii C.

§. 29. Ut vero exemplo quodam appareat, quantum hâc ratione oſ-
cillationes diminuantur, ponemus a = b, facta ſcilicet C A = G C & B E = o.

Ita oritur
3a - x = c {- x/2a} X (3a) ſive
c {x/2a} = {3a/3a - x} vel x = 2a log. 3a/3a - x},
cui æquationi prope admodum ſatisfacit valor x = {7/4} a. Eſt igitur decremen-
tum excurſionis ſeu a - b = quartæ parti elevationis fluidi ſupra punctum me-
dium: ſi majus obſervetur experimento, reliquum adhæſioni aquæ ad latera
tuborum tribuendum erit.

§. 30. Neque iſta diminutarum excurſionum ratio plane, ut ſuſpicor,
auferetur, ſi vel æqualis fiat amplitudinis tubus horizontalis cum verticalibus,
ob mutatam fluidi directionem in punctis A & B.

Cæterum infiniti alii fingi poſſent caſus iiſdem principiis ſolvendi, velu-
ti ſi natura oſcillationum indaganda ſit in vaſe Fig. 44. cum id in parte horizon-
tali diaphragmate in duas diſpeſcitur partes ſolo lumine, quod diaphragma ha-
beat, inter ſe communicantes & hujuſmodi alii. Puto autem hæc jam ſufficere,
ut quiſque ſibi facile regulas generales pro iſtiuſmodi quæſtionibus ſolvendis
formare poſſit.

135. EXPERIMENTA
Ad ſectionem octavam pertinentia.
Experimentum 1.

PAragraphum quartum, quo dicitur altitudinem velocitati aquæ per
orificium D effluentis (Fig. 37.) eſſe {mmx/nn + mm} eo confirmavi modo, ut

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer