Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ terminari poſſe, cum figura vaſis ubique ampliſſimi motum hunc mutare non
poteſt. Interim difficile futurum non fuiſſet, conſideratione quoque habita ad
amplitudines vaſis, fluxum definire, & ſolo brevitatis ſtudio id vitavimus pa-
riterque omittemus in ſequentibus, niſi fortaſſe motus notabiliter à figura vaſis
varia mutetur, quod fieri poteſt in tubis ſatis amplis, ſed iis longiſſimis, in
quibus fluidum movetur, præſertim ſi motus determinandi ſint oſcillatorii. lmo vidimus in præcedente Sectione, ſi oſcillationes ſint valde parvæ in tubis
profundiſſime ſubmerſis, tunc tantum abeſſe, ut ad ſolum foramen fundi ſit
attendendum, neglectis amplitudinibus etiamſi ſatis magnis, quin potius ad
has ſolas fere ſit reſpiciendum.

133. Scholium 2.

§. 6. Quia in calculo, quem poſuimus, vis viva cujuſvis guttulæ per
G transfluentis ab aqua cavitatis inferioris abſorberi debet, perſpicuum eſt,
propoſitionem non eſſe extendendam ad illos caſus, qui hypotheſi repugnent,
veluti cum diaphragma E F fundo C R proximum eſt ſimulque foramina ſibi
directe reſpondent: ita enim non arduum eſt providere, motum longe diver-
ſum fore ab eo, quem præſens theoria indicat. At vero, ſi diſtantia D G ma-
gna ſit, ſique ſimul foraminum ſitus ſit obliquus & latera foraminum venis
aqueis negent contractionem; dubium nullum eſt, quin theoria accurate om-
@@bus phænomenis reſpondeat.

134. Corollarium.

§. 7. Si foramen G eſt admodum amplum præ altero, fit fere v = x,
ſed hæc altitudo v, cui nimirum reſpondet velocitas aquæ per D effluentis,
non parum decreſcit, creſcente foramine D, ita ut ſi fuerit v. gr. duplum fo-
raminis G, ſit v = {1/5}x & tantum non tota evaneſcat, cum foramen G eſt
valde exiguum reſpectu foraminis D.

His ita inventis, jam quivis veram perſpiciet rationem motuum illo-
rum, quos Mariottus primus obſervavit, & quibus ceu valde admirabilibus te-
ſtatur ſe ſupra modum fuiſſe delectatum, ſimulque intelliget, quam longe
Auctor iſte in reliquis perſpicaciſſimus à viâ aberraverit in hiſce diſquiſitioni-
bus. Non abs re fore puto obſervata Mariotti hic apponere.

§. 8. Vas adhibuit, quale repræſentat Figura trigeſima octava, quæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer