Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

125. Experimentum 4.

Tubum cylindricum vitreum, qui tres præterpropter lineas habebat
in diametro immerſi ad altitudinem 20. poll. fecique, ut aqua in illo libraretur,
elevata prius aquâ ad altitudinem unius fere pollicis. Ultra quatuor vel
quinque itus reditusque bene notabiles non fecit, nec adeoque omni rigore
longitudinem penduli ſimplicis iſochroni examinare potui; mihi tamen illa
viſa fuit 22. aut 23. pollicum; ex quo intuli adhæſionem aquæ ad latera tu-
bi non ſolum diminuere excurſiones, ſed & morari pauliſper tempora
oſcillationum: debuiſſet enim ſecundum § 19. eſſe præfata longitudo vi-
ginti tantummodo pollicum. Idem expertus ſum in oſcillationibus, quas
in ſuperiori ſectione pertractavimus.

Cæterum obturato vel ad dimidium fere orificio inferiori, obſervare
non potui, excurſiones inde fuiſſe diminutas aut oſcillationes retardatas,
quod conforme eſt cum iis, quæ §. §. 7. & 18. habentur.

126. Experimentum 5.

Tubum conicum longitudine 21. poll. immerſi aquæ orificio ampliore,
ita ut unicus pollex extra aquam emineret: fuit autem alterum orificium al-
terius paululum plusquam duplum. Longitudinem penduli iſochroni cum
vibrationibus aquæ in tubo libratæ inveni quindecim poll. debuiſſet autem ſe-
cundum §. 23. eſſe eadem longitudo paullo minor quatuordecim pollicibus. Denique ſimiliter eodem tubo uſus, ſed ſitu inverſo, deprehendi longitudi-
nem penduli iſochroni tantillo plusquam duplam ejus, quæ antea fuerat,
prouti citato paragrapho indicatur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer