Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO SEPTIMA. do inverſo, ſubmergatur tantum non totus, fore longitudines pendulorum
iſochronorum in ratione contraria orificiorum ſubmerſorum.

120. Scholium Generale.

§. 24. Quæ in hac ſectione continentur, quia novis hypotheſibus inni-
tuntur pleraque, eo magis operæ pretium erit experimentis tentare. Ego
quidem diverſa inſtitui, non vacavit autem ſingula quæ mente conceperam
exequi: quæ feci inferius recenſebo; Interim ut tutius judicium ferri poſſit
de conſenſu experimentorum cum theoria, diſpiciendum prius erit pro re-
rum circumſtantiis, an & quantum fere contractio venæ effluentis (cujus
naturam expoſui in ſect. 4.) calculum turbare poſſit: quod incommodum
maxima parte tolli poterit, ſi fiat ut orificii inferioris latera parvulum ali-
quem cylindrum efforment, vix dimidiæ lineæ altitudinis, qua de re animo
revolvatur experimentum quartum ad ſectionem quartam pertinens. Deinde
etiam animus advertendus ad reſiſtentias ab adhæſione aquæ oriundas, quæ
quidem parum retardant motus, ſitempora oſcillationum reſpicias, multum
autem excurſionibus detrahunt, præſertim ſi tubi ſtrictiores & longiores ſu-
mantur. Igitur magis fidendum erit experimentis, quæ circa oſcillationum
tempora facta fuerint, quia hæc tempora à diminutione excurſionum non
multum admodum alterantur. Ratione primi experimentorum generis, quo
excurſiones fluidorum in tubis, tam deſcenſus quam aſcenſus inquirendi ob-
ſervandique veniunt, hâc uſus fui circumſpectione, ut filum tubo circumvol-
verem eo in loco, ad quem aquas deſcenſuras vel aſcenſuras eſſe expectabam,
idemque filum poſt ſæpe repetitum experimentum ita tandem locavi, ut ſu-
perficies fluidi oſcillantis nec ultra nec citra excurreret. Reliqua etiam loca,
quæ in tubo obſervanda erant, pariter filo circumvoluto notavi. Quod deinde
ad tempora oſcillationum pertinet, quia hæ citiſſime decreſcunt fiuntque im-
perceptibiles & plane nullæ, non potui illa aliter inquirere, quam exploran-
do poſt ſæpiſſime iteratum experimentum longitudinem penduli ſimplicis iſo-
chroni, quod dum oſcillabat digitum orificio tubi ſuperimpoſui eumque eo
præciſe temporis puncto removi, ut & pendulum & fluidum oſcillationem ſi-
mul inciperent.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer