Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

89. HYDRODYNAMICÆ
SECTIO SEXTA.

De fluidis non effluentibus ſeu intra latera
vaſorum motis.

§. 1.

HActenus conſideravimus aquas effluentes; nunc vero contem-
plabimur motus aquarum, quæ vaſorum limites non præterfluunt. Omnes hos motus ad duo reducam genera, ambo ſeorſim per-
tractanda:

1 0 . Cum fluidum in tubo infinite longo continue movetur verſus
eandem plagam.

2 0 . Cum motibus reciprocis ſeu oſcillatoriis agitatur.

90. De motu aquarum per canales
indefinite longos.

Caſus 1.

§. 2. Sit primo canalis horizontaliter poſitus, ſed amplitudinibus data
quacunque varians lege: ponatur fluidum in illo ita poſitum, quod fieri
ſolet in tubis ſtrictioribus, ut ambæ ſuperficies extremæ ſitum obtineant
ad axem canalis perpendicularem & ſic datâ quadam velocitate moveri in-
cipere. Hæc ſi ita ſint, nullaque plane motus impedimenta adeſſe fingan-
tur, perſpicuum eſt, motui aquarum nullum finem fore, quemadmodum
globus ſuper tabula horizontali liberrime progrediens motum ſine fine con-
continuat. Attamen inſignis inter utrumque motum intercedit differentia: globi nempe partes omnes uniformi continue progrediuntur velocitate, in
aqua perpetuo motum mutant: Neque difficile erit motum iſtum definire,
cum conſiderabimus, motum talem eſſe debere, ut aſcenſus potentialis totius
aquæ idem conſervetur, qui ab initio motus fuit: Determinavimus autem
aſcenſum potent, aquæ certâ velocitate in canali quocunque motæ in ſectionis ter-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer