Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

68. HYDRODYNAMICÆ
SECTIO QUINTA.

De motu aquarum ex vaſis conſtanter plenis.
§. 1.

VAſa plena ſervantur, cum continue totidem affunduntur aquæ,
quot effluunt; affuſio autem eſſe poteſt vel in eadem cum mo-
tus ſuperficiei aqueæ directione eademque ſingulis momentis
velocitate, quaſi ſcilicet nova continue crearetur ſuperficies,
cui velocitas aquæ proximæ jam inſit, vel lateralis & ſine im-
petu, veluti ſi ſuperficies, quæ continue nova creari fingitur, nullo motu
prædita ſit & demum ab aqua inferiore ad motum cienda. Reliquos affun-
dendi novas aquas, qui infiniti ſunt, modos præteribo.

Regula interim circa hunc motum, præſertim poſteriorem, recepta eſt,
aquam effluere velocitate conveniente altitudini ſuperficiei ſupra lumen: fa-
cile tamen eſt prævidere illam valere non poſſe, niſi pro vaſe ubique infini-
te amplo, in reliquis autem fore, ut motus à quiete incipiens ſenſim ſenſim-
que per aliqua temporis intervalla augeatur, & poſt infinitum demum tem-
pus omnem velocitatem acquirat. Attamen, ſi dicendum, quod res eſt,
fiunt iſtæ accelerationes plerunque tam celeriter, ut minimo tempusculo tan-
tum non tota velocitas adſit: Verum res ſecus ſe habet in prælongis aquæ
ductibus, in quibus velocitatum augmenta oculos non effugiunt & cum
diſtinctis menſuris obſervari poſſunt.

Quicquid autem ejus rei ſit, cum nullibi diſplicere poſſit accuratio
mathematica, conſtitui motum aquarum à principio ad quemvis datum ter-
minum conſiderare & proſequi.

§. 2. Omnes hujus motus proprietates ad tres præcipue æquationes ſe
reduci patiuntur 1⁰. inter quantitatem aquæ ejectæ reſpondentisque velocitatis; 2⁰. inter tempus & velocitatem & 3⁰. inter quantitatem aquæ & tempus. Harum æquationum ſi una habeatur reliquæ inde ſua ſponte fluunt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer