Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

67. Experimentum 12.

Jam itaque uſus fui tubo cylindrico per quem facilior fit transfluxus eo-
que ob eandem rationem ampliore: erat præterea arca cui tubus inſertus fuit
multo amplior, & denique altitudo aquæ in arca contentæ ſupra axem tubi
multo minor fuit, ut minori velocitate aquæ transfluerent, ſicque obſtacu-
la minoris momenti offenderent: Cætera fuerunt, ut ante.

Fuit igitur altitudo aquæ ſupra axem tubi = 130. part. o P = 553. part. P Q = 453. part. P R = 297. diameter G F vel M N = 19. part. tubique longi-
tudo 130. part.

Vidi aquam in patinam delapſam cylindrum expleviſſe, qui 8 {1/2} part. in diametro continebat ad altitudinem 281. part. & cujus proinde capacitas
erat 15950. part. cub. In hoc caſu ponendum eſt a = {453. 453/4. 553} = 93. part. e = 40. part. n = g = 284. particulis quadratis & b = 130. His vero factis
ſubſtitutionibus fit
nb√{n/g} X log. {a/a - e} = 284. 130. log. {93/53} = 20760,
cui numerus in experimento reſpondet, ut vidimus, 15950. Hic vero nu-
merus fere quatuor quintas alterius explet, ſicque eidem proxime accedit,
cum in præcedenti exemplo ob rationes allatas ſimilis numerus à ſimili plus
quam dimidio defecerit,

Jam igitur abunde patet, ſolis obſtaculis extrinſecis attribuendum eſſe,
quod experimenta non ad amuſſim reſpondeant formulis; interim tamen ta-
lia eſſe, ut non poſſint melius harum formularum robur demonſtrare.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer