Volltext : Tome III (3)

A.  PROCÉDÉS  DE  CONSTRUCTION
Plin.  Nat.  hist.  XXVI.  —  Vitr.  II,  v,  VIII.
8  51.  —  Graeci  e  lapide  duro  aut  silice  aequato  construunt  veluti  lateritios  parietes  :
Cum  ita  fecerint,  isodomum  vocant  genus  structurae  ;
At  cum  inaequali  crassitudine  structa  sunt,  pseudisodomum.
Tertium  est  emplecton  :  tantummodo  frontibus  politis:  reliqua  fortuito  colloçant.
Alternas  coagmentationes  fieri,  ut  commissuras  antecedentium  medii  lapides  obtineant, -
  necessarium  est  in  medio  quoque  pariete,  si  res  patitur  ;  si  minus,  utique  a
lateribus.
Medios  parietes  farcire  fractis  caementis,  diamicton  vocant.
Reticulata  structura,  qua  frequentissime  Romae  struunt,  rimis  opportuna  est  :
structuram  ad  normam  et  libellam  fieri,  et  ad  perpendiculum  respondere  oportet.
52.  —  Et  cisternas  arenae  purae  et  asperae  quinque  partibus,  calcis  quam  vehementissimae -
  duabus  construi  convenit  ;  fragmentis  silicis  non  excedentibus  libras.  Ita
ferratis  vectibus  calcari  solum,  parietesque  similiter.
Utilius  geminas  esse,  ut  in  priore  vitia  considant  aquae,  atque  per  colum  in  proximam -
  transeat  maxime  pura  aqua.
55.  —  Calcem  e  vario  lapide  Cato  Censorius  improbat.
Ex  albo,  melior  :
Quae  ex  duro,  structurae  utilior.
Quae  ex  fistuloso,  tectoriis.
Ad  utrumque,  damnatur  ex  silice.  Utilior  eadem  ex  effosso  lapide,  quam  ex  ripis
fluminum  collecto;  utilior  e  molari,  quia  est  quaedam  pinguior  natura  ejus.  Mirum
aliquid  :  postquam  arserit,  accendi  aquis.
54.  —  Arenae,  tria  genera  :
Fossitia,  cui  quarta  pars  calcis  addi  debet.
Fluviatili  aut  marinae  :  tertia.
Si  et  testae  tusae  tertia  pars  addatur,  melior  materia  erit.
Ab  Apennino  ad  Padum,  non  invenitur  fossitia,  nec  trans  maria.
55.  —  Ruinarum  Urbis  ea  maxima  causa  :
Quod,  furto  calcis,  sine  ferrumine  suo  caementa  componuntur.
Intrita  quoque,  quo  vetustior,  eo  melior.
In  antiquarum  aedium  legibus  invenitur,  ne  recentiore  trima  uteretur  redemptor;
Ideo,  nulla  tectoria  eorum  rimae  foedavere.
Tectorium  quidem,  nisi  ter  arenato  et  bis  marmorato  inductum  est,  non  satis  splendoris -
  habet.
Uliginosa,  et  ubi  salsugo  vitiat,  testaceo  sublini  utilius.
In  Graecia,  tectoriis  etiam  arenarum  qui  inducturi  sunt,  prius  in  mortariis  ligneis
vectibus  subigunt.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer