Volltext : Tome III (3)

OPUSCULE  DE  FAVENTINUS.
Constitues  autem  horologii  partem  quase)  decimam  horam  notabit,  contra
orientem  aequinoctialem,  sicut  de  exemplis  multifariam  cognoscitur.
Horologium  autem  quod  Hemicyclion  appellatur  ',  simili  modo  de  lapide  vel  de
marmore  uno  :  quattuor  partibus  sursum  latioribus,  infra  angustioribus,  componatur -
  ;  ita  ut  ab  ante  et  a  tergo  latiores  partes  habeat,  sed  frons  aliquantum  promineat -
  atque  umbram  faciat  majorem.
Sub  hac  fronte,  rotunditas  ad  circinum  notatur  ;  quae,  cavata  introrsus,  hemicyclium -
  facit  schema.
In  hac  curvatura,  tres  circuli  fiunt  :  unus,  prope  summitatem  horologii  ;  alius,
per  mediam  cavaturam  ;  tertius,  prope  oram  signetur.
A  minore  ergo  circulo  usque  ad  majorem  circulum  horalem  :  una  et  X  linède
directae,  aequali  partitione  ducantur,  quae  horas  demonstrent.
Per  medium  vero  hemicyclium,  supra  [medium2  circulum  :  planitia  aequalis
subtiliori  crassitudine  fiat;  ut,  aperta  rotunditate  digitali,  facilius,  solis  radius
infusus,  per  numeros  linearum  horas  demonstret  :
Hiemis  ergo  tempore,  per  minorem  circulum  horarum  numeros  servabit  ;  aéquinoctiali -
  tempore,  medium  circulum  sequetur;  aestivo  tempore,  per  majoris  circuli
spatia  gradietur.
Sed,  ne  error  in  construendo  horologio  cuiquam  videatur  :  libero  loco,  alto  vel
plano,  sic  ponatur,  ut  anguluss  hujus  qui  occiduas  horas  notabit,  contra  déquinoctialle -
  vernum  spectet,  unde  sol  nono  kal.  apriles  oriatur.
Fit  etiam  in  uno  horologiot  duplex  elegantiae  subtilitas
Nam,  dextra  ac  sinistra  extrinsecus,  in  lateribus  ejus,  quinde  linède  directde
notantur  ;  et  ternae  partes  circulorum  aequali  intervallo  sic  fiunt,  ut  :
Una  proxima  sit  angulis  posterioribus,  ubi  stili  ponentur  qui  umbra  sud  horas
designent;  altera,  mediam  planitiem  detineat;  tertia,  prope  oram  contingat.  has
enim  partes  circulorum  hieme,  vere  et  aestate  —  sic  ut  interius  —  gnomonis
umbra  sequiturs.
In  angulis  ergo  posterioribus,  stilos  modice  obliquos  figes,  qui  umbra  sua  horas
designent  :  oriens  enim  sol  in  primo  latere  sex  horas  notabit  ;  occidens,  alias  sex  in
sinistro  latere  percurret.
Legitur  etiam  horas  sic  comparari  deberes  :  Primam,  sextam,  septimam  et
duodecimam  uno  spatio  mensuraque  disponendas;  Secundam,  quintam,  octavam
et  undecimam,  pari  aequalitate  ordinandas;  Tertiam,  quartam,  nonam  et  décimam, -
  simili  ratione  edendas.
Est  et  alia  de  modo  et  mensuris  horarum  comparatio,  quam  prolixitatis  causa
praetereundam  existimavi  :  quoniam  haec  diligentia  ad  paucos  prudentes  pertinet.
Nam  omnes  fere,  sicut  supra  memoratum  est,  quota  sit  solum  requirant.
Quantum  ergo  ad  privatum  usum  spectat,  necessaria  huic  libello  ordinavimus:  civitatem
sane  et  ceterarum  rerum  institutiones,  praestanti  sapientiae  memorandas  relinquimus.
1.  Voir  tome  I,  p.  266.
2.  Sans  corr.  :  «  minorem.  )
5.  Il  s'agit  probablement  de  l’arête  supérieure  de  la  tabula.
4.  Variété  du  pelecinum  :  voir  pl.  76,  fig.  4.
5.  En  fait,  l’ombre  du  gnomon  ne  suit  pas  des  arcs  de  cercle,  et  les  arcs  d’hyperbole  qu’il
parcourt  ne  sont  point  uniformément  espacés.
6.  Détail  sur  la  disposition  des  chiffres  marquant  les  heures.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer