OPUSCULE DE FAVENTINUS.
Glebae itaque, cum ex metallis primum exciduntur, argenti vivi guttas exprimunt,
quas artifices ad plures usus colligunt : neque enim argentum neque aes sine his
inaurari potest.
Nam, confusae in unum ita ut quattuor sexlariorum mensuram habeant, centum
librarum pondus efficient; supra cujus liquorem, centenarium saxi pondus si posueris,
sustinebit : scripulum auri super si posueris, in liquorem descendet. Unde intelliges
non ponderis sed naturae esse discretionem.
Itaque, si aurifex, pannis textilibus adustfis rudi vaso fictili, solidfil afulripulverem -
prius lavaverit : postea, mixtum argento vivo, vel in panno vel in linteolo
comprimes, ut liquor argenti expressus emanet et aurum solidum intrinsecus remaneat.
Verum probatio minii sic erit observanda : In lamna ferrea mittatur, et super
ignem ponatur tamdiu donec lamna rubescat; tunc retractum refrigescat. Si colorem
non mutaverit, optimum erit; si mutaverit, vitiatum erit : colores autem omnes calcis
mixtione corrumpi manifestum est.
Chrysocolla a Macedonia venit; foditur autem ex metallis aerariis.
Armenium et Indicum ab ipsis ostenditur quibus in locis nascitur.
Atramenti vero compositio sic erit observanda, quae non solum ad usum picturae
necessaria videtur, sed etiam ad cotidianas scripturas :
Lacusculus curva camera struatur. Iluic fornacula sic componitur, ut nares in
lacusculo habeat, qua fumus possit intrare. Taedae in eadem fornace incendantur.
Supra taedas ardentes, resina mittatur ; ut omnem fumum et fuliginem per nares in
lacusculum exprimat. Postea, fuliginem diligenter conteres, et aquam ad modum
mittes, et atramentum facies nitidum. Pictores autem glutinum miscent, ut nitidius
esse videatur ; sed, ad celeritatem operis, etiam taedarum carbones cum glutino attriti,
parietibus praestabunt atramenti suavitatem.
Nec minus, sarmenta exusta et contrita atramenti colorem imitabuntur. Sed sarmenta -
uvae nigrioris, si in oplimo vino mersa arserint et postea exusta fuerint
addito glutino, imitata indici suavitatem monstrabunt.
Usta vero, quae plurimum necessaria in operibus picturae videtur, sic temperatur :
Glebae silis boni in igne coquuntur; tunc, acerrimo aceto perfuso extinguuntur, et
reddunt purpureum colorem.
Caerulei temperationes Alexandriae primo sunt inventae ; nunc autem Puteolis ex
harenae pulvere et nitri flore temperatur laes * cyprium adustum.
Cerussa, et quam nostri aerucam vocant, sic erit conficienda : Sarmenta vitiosa
ylineae' infuso aceto in dolio coniciantur; super, tabulae plumbeae deponantur; et
dolium cludatur et, pluribus mensibus transactis, aperiatur. Sed cerussa in fornace
coquatur, quae mutato colore meliorem efficit Sandaracam.
Ostrum autem, quod pro colore purpurae temperatur, plurimis locis nascitur, sed
optimum insula Cypro et ceteris quae sub solis cursu habentur : Conchylia itaque,
cum circumcisa ferro fuerint, lacrimas purpurei coloris emittunt, quibus collectis
purpureus color temperatur; ideo autem ostrum est appellatum, quod ex testis umor
elicitur. Qui cito inarescit, nisi temperatus umor melle circumfusus habeatur. Fiunt
etiam purpurei colores infecta creta rubiae radice.
1. Sans corr. : « adustum ».
2. Edit. Rose. Sans corr. : « solidari ».
5. Edit. Poleni. Sans corr. : « sed ».
4. Edit. Poleni. Sans corr. : « mineae ».