Full text : Tome III (3)

M.  CETI  FAVENTINI
ARTIS  ARCHITECTONICAE  PRIVATIS  USIBUS  ADBREVIATUS  LIBER
De  artis  architectonicae  peritia,  multa  oratione  Vitruvius,  Polio?  aliique  auctores
scientissime  scripsere.  Verum,  ne  longa  eorum  disertaque  facundia  humilioribus
ingeniis  alienum  faceret  studium  :  pauca  ex  his,  mediocri  licet  sermone,  privatis
usibus  ordinare  fuit  consilium.
Quae  partes  itaque  coeli  et  regiones  ventorum  salubres  aedificiis  videantur;  et  qua
subtilitate  nocivi  flatus  avertantur,  aditusque  januarum  et  lumina  fenestris  utiliter
tribuantur;  quibusve  mensuris  aedificiorum  membra  disponantur  ;  quibus  signis
tenuis  abundansque  aqua  inveniatur;  alia  etiam  quae  aedificandi  gracia  scire  oportet,
brevi  succinctaque  narratione  cognosces.
DE  PRINCIPIIS  ARTIS  ARCHITECTONICAE.  —  ,  I.  I.
Primo  ergo,  quae  principia  ad  architecturam  pertinere  debeant,  studiose  attendere
convenit.  Omnia  enim  pulchro  decore  ac  venusta  utilitate  fieri  poterunt  si,  ante,  hujus
artis  peritus  ordo  discatur.
Nam  architecturae  partes  sunt  octo,  quae  sunt  :
Ordinatio,  dispositio,  venustas,  mensura,  distributio,  aedificatio,  conlocatio,
machinatio.
Ex  his,  Graeci  quinque  vocabulis  studium  architecturae  esse  docuerunt.  Nam  :
Ordinationem,  cagiy;  dispositionem,  éabegiy;  venustatem  et  decorem,  söcobuiay;
odulorum  mensuras,  coseta;  dispositionem,  oi  ay  appellaverunt,
Ordinatio  est  ergo  membrorum  dispositio;  et  constat  ex  quantitate,  quam  Graeci
ora  vocant  :
Quantitas  est  :  modus  singulorum  membrorum  universo  respondens  operi;
Dispositio  est  :  apta  rebus  conclavium  institutio  ;  et  operis  futuri  forma,  tribus
liguris  divisa,  quae  a  Graecis  iséz  appellatur.
flaec  sunt  ergo  tres  figurae  :  Ichnographia,  orthographia,  scenographia  :
Ichnographia  est:  areae  vel  soli  et  fundamentorum  descriptio;
Orthographia  est  :  laterum  et  altitudinis  extructio;
Scenographia  est  :  frontis  et  totius  operis  per  picturam  ostensio.
1.  Les  principaux  mss.  de  cet  opuscule  appartiennent  aux  bibliothèques  de  Wolfenbuttel
Paris  et  Valenciennes  :  M.  Rose  les  rapporte  au  xe  siècle.  Le  titre,  longtemps  flottant,  a  été
fixé  par  J.  Haupt.
2.  Nous  risquons,  entre  les  mots  Vitruvius  et  Polio,  l'interposition  d'une  virgule  :
«  Vitruvius,  Polio  et  autres  auteurs....  »  Dans  cet  ordre  d’idées,  Polio  se  présenterait  comme
un  personnage  distinct,  auteur  d’un  traité  parallèle  à  celui  de  Vitruve,
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer