Volltext : Volumen tertium (3)

ferat  Consulatus  notis  II,  edeque  inverso  modo,  ut  etiam  saepe  factum  est,  explcatae -
  fuerunt  pro  VI;  aut  denique  in  autographo  notatum  erat,  Consulatu  Valentiniani
Augusti  III  anno  Imperii  VII,  atque  Exscriptor  ab  una  ad  alteram  numeralem  notam
properavit,  oculi  lapsu  :  haec  coniectura  maiorem  ex  eo  vim  acquirit,  quod  reapse  annus
quarti  Consulatus  Valentiniani  II  respondet  septimo  eius  Imperi.  Eutropium  elucubrasse
Compendium  Vitruvianum,  Codex  Vaticanus  non  leviter  innuit  ;  et  rem  si  ulterius  persequenur, -
  alia  prodibunt  indicia  ad  sententiam  huiusmodi  roborandam.  Et  primo  quidem
patet.  Eutropii  studium  in  Epitonis  consiciendis,  cum  Breviarium  Historiae  Romande
oculis  admovemus  :  expeditioni  luliani  Imperatoris  contra  Parthos  interfuit,  qua  oppida
aliquot  vi  expugnata  fuerunt,  uti  ipse  narrat  in  memorata  Historia  (X  16)  ;  probabilis
hinc  fit  coniectura,  ipsum  prae  manibus  habuisse  Vitruvium  ,  qui  in  primo  et  ultimo
libro  de  oppidis  muniendis  et  oppugnandis  disserit.  Demum  ex  Marcello  (de  Medicina)
scimus,  Eutropium  de  Re  Medica  scripsisse  ;  et  in  Codice  Vaticano  praeter  Agriculturam
Palladii  ,  Compendium  Vitruvii,  Institutiones  Militares  Vegetii,  leguntur  quaedam  chartae -
  de  Medicina  :  quod  eo  magis  confirmat,  materies  in  eo  contentas  esse  collectas,  et  in
enitomen  partim  redactas  ab  Eutropio  ,  qui  praeterea  omnes  emendavit  ,  uti  ipse  declarat.
Cum  itaque  de  Codicibus  ,  Editionibus  ,  et  Auctore  Compendii  egerim,  interest  nunc
ut  de  nova  eiusdem  Editione  aliquid  breviter  dicam  .  De  eius  utilitate  nihil  est  quod
Lectorem  immorer  ,  cum  quatuor  Editiones  ab  anno  MDXL  ad  MDcceXXY  in  publicam
receptae  sint  lucem  :  de  eius  potius  necessitate  res  ipsa  postulat  ut  ratio  habeatur,  cum
Postelli  sive  Vascosani  curae  ,  et  Poleni  diligentia  in  eo  emendando  scopum  nondum
absolute  attigerint  :  Bipontinam  Societatem  ,  et  Straticum  praetermitto,  qui  Compendu
textum  ,  uti  a  Poleno  editus  fuerat  ,  iterum  in  lucem  revocare  purum  putum  crediderunt,
uti  iam  supra  monuimus  .  Primum  igitur  mihi  curae  fuit  comparare  textum  Compendu
datum  a  Poleno  cum  novo  textu  Vitruviano  ,  ut  quae  emendanda  forent  ,  statim  oculis
obviam  sese  exhiberent.  Hac  acta,  alia  instituta  fuit  comparatio  inter  Poleni  textum  et
lectiones  tum  duorum  Codicum  Vaticanorum  et  Vallicelliani  ,  tum  Editionis  Vascosani,
ut  scripturae  varietates  dignoscerentur  ,  quaeque  praestantiores  editis  reperirentur  ,  in  novo
textu  haberent  ,  uti  par  est  ,  locum  .  Hoc  modo  emaculata  Compendii  scriptura  in  lucem
prodit  ,  eique  ,  uti  parerga  ,  annotationes  subiiciuntur  ,  in  quibus  emendationum  ratio  redditur, -
  et  variantium  lectionum  supellex  exponitur.  Declarationes  compendioso  textui  inserere -
  supervacaneum  omnino  existimavi  ,  cum  eadem  argumenta  ,  praecepta  ,  et  descriptiones -
  singillatim  declarata  iam  fuerint  in  Illustrationibus  ad  Vitruvianum  Opus  ,  quas
recolere  ,  dummodo  velit  ,  quisque  potest.  Utilitatis  tamen  studio  faciendum  duxi  ,  ut  in
capitibus  ,  ubi  schemata  prosint  ,  Tabulas  et  Figuras  Vitruviani  Operis  revocarem  ;  praetereaque -
  abacum  subiicerem  ,  in  quo  notata  essent  Compendii  capita  ,  cum  eorum  titulis  ,  addito -
  indice  capitum  Vitruviani  Operis  argumentis  ,  de  quibus  agitur  ,  respondentium.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer