tamen. De Architectura compendiosissime tractans, quae Vitruvius et caeteri locupletius
quidem ac diffusius tradidere : in quo et mathemata exerceas, et rei architectonice
usum parvo temporis dispendio discas. Vitruvianum Compendium iterum publicandum
curqvit Polenus anno MpccxxXIX inter Exercitationes Vitruvianas secundas editas Patavii -
, brevi praemissa Praefatione , textu emendato, variisque lectionibus, quas tum ex
Editione Vascosani , tum ex memoratis Vaticanis Codicibus deprompsit, annotationum
instar insertis : operi titulum fecit, Anonymus scriptor vetus de Architectura compendiosissime -
tractans, quae Vitruvius et ceteri locupletius quidem ac diffusius tradidere; in
fronte gutem textus haec inscripsit, Anonymi scriptoris veteris de Architectura Compendium -
, Poleni Compendium cum Praefatiuncula et annotationibus ad litteram fuit denuo
impressum in nuperrima Vitruviani Operis Editione, quae Utini prodiit . Simplex textus
Compendii iam vulgatus fuerat iuxta Poleni lectionem a Bipontina Societate una cum
decem Vitruvii libris Argentorati anno cccvil . Poleni textus ob accuratiorem lectionum -
delectum praestat Vascosanae editioni ; Utinensis ac Societatis Bipontinae scriptura
nihil novi prodit, cum ad unguem Polenianam exhibeat : omnes tamen nova indigebant
recensione , cum textus in suam puritatem nondum fuisset ubique restitutus
His praelibatis , quae Compendii Codices et Editiones spectant , via nunc ad investigandum -
eius veterem Auctorem patefacta est . Licet ex ipsius Vitruviani Operis visceribus -
erutum sit Compendium illud , tamen Vitruvium ipsum Auctorem illius Epitomes
facère aperte vetant , inter alia, quae leguntur in ipso Compendii exordio, ubi distincte
et cum laude nominatur Vitruvius : De artis architectonicae peritia multa oratione Vitruvius -
Pollio aliique Auctores scientissime scripsere.
Rati sunt quidam , Compendium illud tribuendum esse Petro Diacono, qui iuxta
Continuatorem Chronici Cassinensis (lib. IV cap.68) Vitruvium de Architectura breviavit
At Compendii , de quo nos agimus, numquam Auctor haberi potest Petrus Diaconus : is
enim e vivis excessit anno McXL, uti scriptum reliquerunt Bollandistae in Actis SS. Martii
(pag. 489) ; et e contrario Codex Vaticanus primus exaratus fuit , iuxta doctorum virorum -
firmatum iudicium, circa finem saeculi octavi aut ineunte nono, ideoque tribus ferme
saeculis antea. Huc accedit , quod Vaticanus secundus , uti mox videbimus , elucubrationem -
Compendii circa finem saeculi quarti statuat,
D. Isidorum Auctorem Compendii , suspicatur aliquis , una tantum ratione inductus
quod non pauca in Compendio et in D. Isidori Opere de Originibus communia reperiantur. -
Dubium profecto non est, quin D. Isidorus plura ex Vitruvii Opere excerpserit, et
in suum de Originibus Opus tamquam in succum et sanguinem converterit ; sed hoc tanti
non est , ut eum Compendii , de quo loquimur , Auctorem fuisse credamus. Si aliquam
vin argumentatio istaec pro D. Isidoro haberet , eadem pro Plinio Seniori, qui aliqua
in suam naturalem Historiam transfusit ex Vitruvianis voluminibus, consisteret. Postremo -
omnis tollitur suspicio, si advertatur, Compendium illud duobus circiter saeculis ante
D. Isidorum iam fuisse exaratum, uti ex Codice Vaticano secundo licet arguere, quemadmodum -
supra innuimus,
Aud prodit opinio, parum tamen et ipsa strenua, quaeque paucis conficitur. Cum
Compendium illud in memorato Codice libros Palladii de Re Rustica continente aliquis
viderit, in suspicionem venit, Epitomatorem Vitruvii fuisse Palladium. Equidem non