Full text: Volumen secundum (2)

DE ARCHITECTURA 
primum, et aspiciamus continentem solis et lunae, quinque etiam stel¬ 
larum! naturam, quae ni machinata versarentur, non habuissemus inter¬ 
dum * lucem, nec fructuum maturitates. Cum ergo maiores haec ita esse 
animadvertissent, e rerum natura sumpserunt exempla, et ea imitantes, 
inducti rebus divinis, commodas vitae perfecerunt explicationes “. Itaque 
comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum versationi¬ 
bus, nonnulla organis; et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse, 
studiis, artibus, institutis gradatim augenda doctrinis curaverunt. Attenda¬ 
mus enim primum inventum de necessitate, uti vestitus, quemadmodum 
telarum organicis administrationibus connexus staminis ad subtegmen non 
modo corpora tegendo tueatur , sed etiam ornatus adiiciat honestatem. 
Cibi vero non habuissemus abundantiam, nisi iuga et aratra bobus iumen¬ 
tisque omnibus essent inventa: sucularumque et prelorum et vectium si 
non fuisset torcularis praeparatio 33, neque olei nitorem, neque vitium fru¬ 
ctum habere potuissemus ad iocunditatem : portationesque eorum non es- 
sent, nisi plaustrorum seu sarracorum per terram, navicularum per aquam 
inventae essent machinationes. Trutinarum vero , librarumque " ponde- 
ribus examinatio reperta vindicat ab iniquitate iustis moribus vitam. Non 
minusque sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus 
non necesse videtur disputare, quod sunt ad manum quotidie , uti sunt 
rotae , folles fabrorum , rhedae, cisia ", torni , ceteraque, quae com- 
munes ad usum in consuetudinibus habent opportunitates. 
EMENDATIONES 
interdum — Admodum naturalem Codicum et Editionum saec. XV vocem interdum aspernatus est locundus 
ut inutili Bononiensis Codicis phrasi locum faceret edens in terra. Huiusmodi lectio, cuius ineptia in cuiusy 
oculos facillime incidit, a ceteris omnibus Editoribus probata fuit, dempto Schneidero, qui tamen et ipse y 
cis significatum coarctare voluit scribens interdiu. Mihi vero omnium optima visa est Codicum vox, quam in 
meum textum revocavi . 
ILLUSTRATIONES 
11 Vide annotationem 17 capitis primi Libri noni. 
14 Trutina heic distinguitur a libra : prima enim 
12 His verbis indicare voluit Vitruvius: Maiores 
stateram indicat praeditam una tantum lance ex un¬ 
inductos a rebus naturalibus supra enarratis , quas 
te, et ex altera scapo punctis distincto, atque ae¬ 
divinas ipse appellat 
t, utpote a Diis profectas , com¬ 
pondio ; secunda ex utraque parte duas habet lan¬ 
las vitae institutiones perfecisse. 
ces . Quandoque tamen una vox pro altera usurpata 
3 Duas torcularium species distinxit Vitruvius Li 
fuit a veteribus Scriptoribus, 
bri sexti capite sexto : in aliis enim efficiebatur per co¬ 
15 Rheda est vehiculum quatuor rotarum, cisiun 
chleam pressio, in alteris per prelum et vectes. Nunc 
duarum; ideo heic distincte utrumque nominatur a Vi¬ 
ipse memorat tantum har 
m, et adiungit sucu 
truvio. Videtur tamen Varro apud Nonium (De propr 
lam; vectis enim 
pe funium transeur 
serm. VI 17), usurpavisse rhed 
lam pro curru, et sy 
tium per trochleas 
suculae involutorum. Hoc torcu¬ 
ciatim pro cisio, cum dixit Me¬ 
lar datur a Catone (de Re Rust. c.12), et schematibus 
Serptores 
in rheda anguibus . Sed etiam apud 
mustratur a Schneidero in Commentariis ad Catonem, 
haec promiscua acceptio facile deprehendi posset. 
—ND00000—
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer