Full text : Volumen secundum (2)

LIBER  DECIMUS
PRAEFATIO
Nobili  Graecorum  et  ampla  civitate  Ephesi  lex  vetusta  dicitur  a  majoribus -
  dura  conditione,  sed  iure  esse  non  iniquo  constituta.  Nam  architectus, -
  cum  publicum  opus  curandum  recipit,  pollicetur,  quanto  sumptu
id  sit  futurum;  tradita  aestimatione  magistratui,  bona  eius  obligantur,
donec  opus  sit  perfectum.  Eo  autem  absoluto,  cum  ad  dictum  impensa
respondet,  decretis  et  honoribus  ornatur:  item  si  non  amplius  quam  quarta -
  in  opere  consumitur,  ad  aestimationem  est  adiicienda,  et  de  publico
praestatur  ;  neque  ulla  poena  tenetur  :  cum  vero  amplius  quam  quarta
in  opere  consumitur,  ex  eius  bonis  ad  perficiendum  pecunia  exigitur.
Utinam  Dii  immortales  fecissent,  ut  ea  lex  etiam  Populo  Romano
non  modo  publicis,  sed  etiam  privatis  aedificiis  esset  constituta’!  Namque -
  non  sine  poena  grassarentur  imperiti,  sed  qui  summa  doctrinarum
subtilitate  essent  prudentes,  sine  dubitatione  profiterentur  architecturam:
neque  patres  familiarum  inducerentur  ad  infinitas  sumptuum  profusiones, -
  et  ut  ex  bonis  eiicerentur  :  ipsique  architecti  poenae  timore  coacti
diligentius  modum  impensarum  ratiocinantes  explicarent,  ut  patres  familiarum -
  ad  id  quod  praeparavissent,  seu  paulo  amplius  adiicientes  aedificia -
  expedirent.  Nam  qui  quadringenta  ad  opus  possunt  parare,  si  adiicient -
  centum,  habendo  spem  perfectionis  delectationibus  tenentur  ;  qui
autem  adiectione  dimidia  aut  ampliore  sumptu  onerantur,  amissa  spe  et
impensa  abiecta,  fractis  rebus  et  animis  desistere  coguntur.  Nec  solum
id  vitium  in  aedificiis,  sed  etiam  in  muneribus  2,  quae  a  magistratibus
ILLUSTRATIONES
1  Ad  rem  observat  Newtonus,  ubique  et  in  omni  tem¬  aliquando  calculos  protulisse  fallaces:  sed  non  tam  fa
cile  hoc  deprehendi  potest  .  Denique  hoc  unum  quaepore -
  hos  errores  locum  habuisse  ;  casus  enim  fortuiti,
e  nostris
cum  Stratico,  cur  ea  lex  nec  antiquis
operarum  negligentia,  mutationes  a  domino  inductae.
si  consistère
pribus  sit  renovata,
et  similia  quemcumque  accuratum  calculum  et  diligentrorum -
  constructione  vide  an¬De -
  temporaria  theat
tem  aestimationem  inanem  reddunt  .  Non  diffiteor  tanotationem -
  duodecimam  capitis  sexti  Libri  quinti.
men,  lucri  cupiditate,  aut  inconsiderantia  architectos
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer