Metadata : Volumen secundum (2)

DE  ARCHITECTURA
roscidus  aér,  in  corpora  fundens  humorem,  efficit  ampliores  corporaturas
vocisque  sonitus  graviores.  Ex  eo  quoque  sub  septentrionibus  nutriuntur -
  gentes  immanibus  corporibus,  candidis  coloribus,  directo  capillo  et
rufo,  oculis  caesis,  sanguine  multo,  quoniam  ab  humoris  plenitate  caelique -
  refrigerationibus  sunt  conformati.  Qui  autem  sunt  proximi  ad  axem
meridianum,  subiectique  solis  cursui,  brevioribus  corporibus,  colore
fusco,  crispo  capillo,  oculis  nigris,  cruribus  invalidis,  sanguine  exiguo
solis  impetu  perficiuntur.  Itaque  etiam  propter  sanguinis  exiguitatem  timidiores -
  sunt  ferro  resistere  ;  sed  ardores  ac  febres  sufferunt  sine  timore, -
  quod  nutrita  sunt  eorum  membra  cum  fervore.  Itaque  corpora,  quae
nascuntur  sub  septentrione,  in  febri  ’  sunt  timidiora  et  imbecilla,  sanguinis -
  autem  abundantia  ferro  resistunt  sine  timore
Non  minus  sonus  vocis  in  generibus  gentium  dispares  et  varias  habet -
  qualitates  .  Ideo  quod  terminatio  orientis  et  occidentis  circa  terrae
librationem,  qua  dividitur  pars  superior  et  inferior  mundi,  habère  videtur -
  libratam  naturali  modo  circuitionem  ,  quem  etiam  mathematici
horizonta  dicunt  :  igitur  cum  id  habemus  certum,  animo  suscipientes
a  labro  ,  quod  est  in  regione  septentrionali  ,  lineam  traiectam  ad  id,
quod  est  supra  meridianum  axem,  ab  eoque  alteram  obliquam  in  altitudinem -
  ad  summum  cardinem,  qui  est  post  stellas  septentrionum,  sine
dubitatione  animadvertemus,  ex  eo  esse  schema  trigoni  mundo  ,  uti  organi, -
  quam  gau  Graeci  dicunt.  Itaque  3  quod  est  spatium  proximum
EMENDATIONES
in  febri  —  Nullo  modo  tolerari  poterat  lectio  Codicum  et  Editionum  a  febri,  vel  febre,  vel  febribus.  Remedium -
  huic  afferre  putaverunt  Philander,  Barbarus,  Laëtus,  et  Polenus  auferendo  verbum  sunt:  sed  remedium
malo  fuit  peius.  Mihi  autem  locutio  plana  fieri  videtur  mutatione  maxime  simplici;  nam  si  loco  praepositionis
a  scribatur  in,  omnia  bene  se  habebunt.  Febris  enim  heic,  uti  nemo  non  videt,  indicat  aegrotantis  statum,  non
causam,  qua  timidiora  et  imbecilla  fiunt  corpora  eorum,  qui  nascuntur  in  partibus  septentrionalibus.
suscipientes  —  Nullum  profecto  locum  heic  habere
potest  phrasis  per  Codices  et  Editiones  vulgata  animo
:  probabilius  mihi  videtur,  scripsisse  Vitruvi
sustinentes  :
ium  animo  suscipientes  idest  concipientes  ;  agitur  enim  de
mathematica  demonstratione,  quam  lectoris  conceptui  proponit.  Philander,  qui  vulgatam  phrasim  tueri  voluit,
eam  explicavit,  ac  si  esset  cogitatione  fingentes  ;  sed  haec  interpretatio  vulgatae  phrasi  non  respondet.
lineam  traiectam  —  Si  attendatur  scriptura  Codicum  recepta  ab  Editoribus  omnibus  linea  traiecta,  sensus
prorsus  abest  a  locutione,  syntaxi  ipsa  deficiente.  E  contra  si  dicatur  lineam  traiectam  ,  bene  se  habet  verborum -
  constructio,  animo  suscipientes  ...  lineam  traiectam  ;  recte  autem  tunc  congruit  periodus  cum  sequentibus -
  ,  ab  eoque  alteram  obliquam,  quae  ab  eodem  reguntur  participio.
ILLUSTRATIONES
3  Ut  parumper  implexam  verborum  constructio-  altitudinis  etc.  Vitruvius  de  more,  quemadmodum  alib
nem  reperias  ,  dic  :  Itaque  nationes,  quae  sunt  sub  etiam  innuimus,  pronomen  relativum  quod  concordare
eo  loco,  quod  est  spatium  proximum  imo  cardini  ab  facit  cum  sequenti  nomine  spatium,  et  minime  cum
axis  linea  in  meridianis  finibus,  propter  brevitatem  antecedenti  loco,
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer