LIBER SEXTUS CAP. I
CAPUT I
DE VARIIS LOCORUM ET GENTIUM PROPRIETATIBUS CONSIDERANDIS
IN AEDIFICIIS PRIVATIS DISPONENDIS
Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animadversum ferit,
quibus regionibus aut quibus inclinationibus mundi constituantur. Namque -
aliter Aegypto, aliter Hispania, non eodem modo Ponto, dissimiliter -
Romae, item ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere
videntur constitui genera aedificiorum; quod alia parte solis cursu premitur -
tellus, alia longe ab eo distat, alia per medium temperatur. Igitur, -
uti constitutio mundi ad terrae spatium , inclinatione signiferi circuli -
' et solis cursu, disparibus qualitatibus naturaliter est collocata, ad
eumdem modum etiam ad regionum rationes caelique varietates videntur -
aedificiorum debere dirigi collocationes
Sub septentrione aedificia testudinata, et maxime conclusa et non
patentia, sed conversa ad calidas partes oportere fieri videntur. Contra
autem sub impetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore,
patentiora , conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt facienda ;
ita quod ultro natura laedit , arte erit emendandum : item reliquis regionibus -
ad eumdem modum temperanda , quemadmodum caelum est
ad inclinationem mundi collocatum 2.
Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda et consideranda,
atque etiam ex membris corporibusque gentium observanda. Namque
sol, quibus locis mediocriter profundit vapores , in his conservat corpora -
temperata : quaeque, proxime currendo, deflagrat, eripit exurendo
temperaturam humoris . Contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt -
a meridie longe , non exhauritur a caloribus humor , sed ex caelo
EMENDATIONES
raeeuntibus, Editores omnes vulgaverunt infinitum verbum témperari , quod contemperanda -
— Codicibu
uis videt; non enim apparet, unde regatur. Facillima sane mihi sese obtulit ad
stare nullo modo posse qu
emendationem via, et ex vulgato verbo effeci participium temperanda, quod refertur ad aedificia, regitur à
verbo sunt paulo superius posito, et optime cum Vitruviana scribendi ratione concordat.
ILLUSTRATIONES
sponendis ae¬2 -
Monitum, quod dat Vitruvius, de dis
Signifer circulus, quem heic nominat Vitruvius,
sum eius latidificiis -
iuxta qualitatem regionis, et divers
es appellatur ab eo etiam zona duodecim signotudinis -
gradum, apprime architectis cordi esse debet.
rum in Libro nono. A nobis vero dicitur Zodiacus.