DE ARCHITECTURA
Cum haec ita erunt pertentata, et, quae supra scripta sunt, signa
inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco ; et si erit caput aquae
inventum, plures circa sunt fodiendi, et per specus in unum locum omnes -
conducendi. Haec autem maxime in montibus et regionibus septentrionalibus -
sunt quaerenda, eo quod in his et suaviora, et salubriora, et
copiosiora inveniuntur : aversi enim sunt solis cursui , et in his locis
primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent
umbras obstantes; et radii solis non directi perveniunt ad terram, nec
possunt humores exsugere “. Intervalla quoque montium maxime recipiunt -
imbres, et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum
et montium ibi diutius conservantur : deinde liquatae per terrae venas
percolantur, et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus
profluentes fontium erumpunt ructus “. Campestribus autem locis e contrario -
non possunt haberi copiae, quae etsi sint , non possunt habère
salubritatem : quod solis vehemens impetus propter nullam obstantiam
umbrarum eripit exhauriendo fervens ex planitie camporum humorem;
et si quae sunt ’ aquae apparentes, ex his quod est levissimum, tenuissimumque, -
et subtili salubritate aër avocans dissipat in impetum caeli »;
quaeque gravissimae, duraeque, et insuaves sunt partes, hae in fontibus
campestribus relinquuntur.
EMENDATIONES
et radii ... exsugere — Optimus erat in Codicibus et Editionibus saec. XV verborum nexus ; et radii solis
non directi perveniunt ad terram, nec possunt humores exurere, exceptis Vaticanis 5, 7, 15 , Chisianis 1, 2
Barberino 2, Bononiensi, et Florentinis 3, 4 dantibus exuere. Verum non ita visum est locundo, qui aliter
locutionem disponendam censuit, et edidit, ut radii solis non directi perveniant ad terram, nec possint humore, -
Retenta mutatione verbi exurere in exsugere, quod magis proprium et Vitruvianae dicendi raonum, -
variationes reliquas Io
pcundi reiiciendas esse iudicavi ; licet eum secuti sint ceteri Editores,
Schneidero tantum restituente exurere
ructus — Ceteris Editoribus posthabitis, uni Schneidero studendum putavi, qui recte edidit ructus pro vulprofecto -
est fontibus tribuere fluctus : e consvoce -
fluctus. Absonu
plures Codices et Editiones omne
Vaticanis 3, 14 , Vallicelliano , Guelferbyta
rite procedit locutio cum voce suffecta, quae a Codicib
no, et Wratislaviensi exhibetur, atque alibi , nempe capite 5 Libri tertii, in re simili adhibita fuit a Vitruvio,
cum ait , ructus aquarum .
quae sunt — Silentibus Codicibus et Editionibus saec. XV, inseruit locundus adverbium ibi ante sunt
ullo modo necessarium dici potest. Iocundeae additioni studuerunt omnes Editores insequentes : at ego
Codicum silentium servandum esse duxi .
ILLUSTRATIONES
20 Impetus caeli heic indicat amplitudinem caeli,
plura declaravi in annotationibus vicesima secunda Li
quarta
uti apud Lucretium (de Rer. Nat. V v. 201), Quan- bri primi cap. 6, quarta Libri secundi
tum caeli tegit impetus ingens. Observa tamen, supra
Libri quinti cap. 4, decima, ac decin
eamdem vocem signilicare vim solis. De voce impetus sexti cap. 3, et tertia eiusdem Libri cap. 4.
S