DE ARCHITECTURA
magnas habet admirationes. Foditur enim gleba, qui dicitur anthrax,
antequam tractationibus ad minium perveniat; vena uti ferri, magis subrufo -
colore, habens circa se rubrum pulverem. Cum id foditur, ex
plagis ferramentorum crebras emitit lacrimas argenti vivi s, quae à lossoribus -
statim colliguntur.
Hae glebae cum collectae sunt in officinam, propter humoris plenitatem -
coniciuntur in fornacem ut interarescant; et is, qui ex his ab
ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur
esse argentum vivum . Exemptis glebis, guttae eae, quae residebunt,
propter brevitatem non possunt colligi, sed in vas aquae converruntur,
et ibi inter se congruunt, et una confunduntur . Eae autem cum sint
quatuor sextariorum mensurae , cum expenduntur, inveniuntur esse
pondo centum : Cum in aliquo vase est confusum, si supra id lapis
centenarius pondo ’ imponatur, natat in summo, neque eum liquorem
potest onère suo premere, nec elidere, nec dissipare : centenario sublato, -
si ibi auri scripulum ponatur, non natabit, sed ad imum per se
deprimetur. Ita non amplitudine ponderis, sed genere singularum rerum
gravitatem esse, non est negandum. Id autem multis rebus est ad usum
expeditum . Neque enim argentum , neque aes sine eo potest recte inaurari -
. Cumque in veste intextum est aurum , eaque vestis contrita propter -
vetustatem usum non habeat honestum , panni in fictilibus vasis impositi -
supra ignem comburuntur ; is cinis coniicitur in aquam, et additur -
ei argentum vivum : id autem omnes micas auri corripit in se, et
cogit secum coire : aqua diffusa, cum id in pannum infunditur, et ibi
manibus premitur, argentum per panni raritates propter liquorem extra
labitur, aurum compressione coactum intra purum ’ invenitur.
EMENDATIONES
lapis centenarius pondo — Emendatione indigebat scriptura Codicum, et Editionum saec. XV, quae sic se
habebat, si supra id lapidem centenarium pondus imponatur; sola secunda manus Vaticani 16 habet pondo
Operi manum admovit locundus, et edidit lapidis centenarii pondus. Iocundi vestigiis Editores reliqui insti
terunt ; at non item ego, qui eam scripturam probare nullo pacto possum. Quis enim dixerit, pondus natat
et rursus, pondus premit onere suo , quod idem esset ac dicere, pondus premit pondere suo? Itaque Codicun
lectionem sic emendo, lapis centenarius pondo; optime enim conveniunt omnia, si periodus a voce lapis régatur. -
Vox pondo in aliis locis adhibita est a Vitruvio, et praecipue Libro decimo cap. 14.
ILLUSTRATIONES
inii locum aliqua declaravit Schneiderus in annotationibus ad
3 De usu argenti vivi apud Veteres
Ulloam (Notitiae Americanae Vol. II pag. 252).
lori (Orig.
Hist. Nat. XXXIII 3.
2), et alterum D. 1
4 Suspicatur Philander, mendum irrepsisse in hunc
VI 19) cum praesenti Vitruvii comparavit Becmannus -
(Historia inventorum Vol. I pag. 45) ; contra quem locum, et vellet pro voce purum legere pannum. Futilis