Volltext : Volumen secundum (2)

LIBER  SEPTIMUS  CAP.  VI
CAPUT  VI
DE  MARMORIS  PRAEPARATIONE  AD  ALBARIA  OPERA  PERFICIENDA
Quae  commonefacere  potui,  ut  ab  errore  discedatur  in  opere  tectorio -
  ,  satis  exposui  :  nunc  de  apparationibus  ,  uti  succurrere  potuerit  ,  dicam -
  ;  et  primum  ,  quoniam  de  calce  initio  est  dictum  ’,  nunc  de  marmore -
  ponam  ’.  Marmor  non  eodem  genere  omnibus  regionibus  procreatur, -
  sed  quibusdam  locis  glebae  2,  uti  salis,  micas  perlucidas  habentes
nascuntur,  quae  contusae  et  molitae  praestant  tectoriis  et  coronariis  operibus -
  3  utilitatem  .  Quibus  autem  locis  hae  copiae  non  sunt,  caementa
marmorea  ,  sive  assulae  dicantur  ’,  quae  marmorarii  ex  operibus  deiiciunt -
  ,  pilis  ferreis  contunduntur,  et  moluntur  ,  cribrisque  excernuntur.
EMENDATIONES
ponam  —  Nescio,  cur  adeo  exosum  fuerit  Editoribus  verbum  ponam  a  Codicibus  exhibitum,  ut  ,  si  unun
excipias  Schneiderum,  hoc  in  suos  textus  recipere  noluerint.  Editiones  enim  saec.  XV  habent  dicam  :  intemperantius -
  vero  locundus  edidit,  dicendum  restat,  quem  reliqui  Editores  imitati  sunt,  dempto  Schneidero,  qu
expulsum  verbum  revocavit  optimo  iure  ;  plura  namque  sunt  exempla,  quae  probant,  ipsum  idem  interdum  significare, -
  ac  alterum  verbum  dicere  vel  exponere.  Itaque  et  ego  Codicibus  obtemperavi,  adhortante  etiam  Pontedera -
  .  Ipse  Vitruvius  iterum  hoc  verbo  utitur  in  eadem  significatione  in  fine  capitis  septimi  Libri  octavi  ;
quo  tamen  in  loco  nullam  Editoribus  suspicionis  umbram  ingessit,  qui  omnes  illud  receperunt.
dicantur  —  Quisquis  ad  hanc  periodum  parumper  animum  adverterit,  non  poterit  non  fateri,  indicativun
modum  huic  verbo  in  praesenti  locutione  non  convenire.  Quare  vulgatum  per  Codices  et  Editiones  verbum  dicuntur -
  immutavi  in  dicantur,  cum  quo  recte  procedit  locutio,  et  quod  quam  facile  in  illud  converti  potuit.
et  moluntur  —  A  verbis  et  moluntur  ad  alia  fuerit,  ceram,  quae  leguntur  capite  octavo  huius  Libri  ,  quaeue -
  suo  notabuntur  loco,  maxima  rerum  verborumque  perturbatio  in  omnes  Codices  fuit  inducta,  et  ex  his  if
litiones  saec.  XV.  Materiem  iam  per  se  difficilem,  et  ita  male  mulctatam  ab  amanuensibus  in  ordinem  redigendam -
  curavit  locundus,  auspiciis  sane  felicibus.  At  quoniam  perfectum  opus  dici  non  poterat  ,  locutionis
nexu  deficiente  ,  plura  etiam  praestitit  ,  ac  supplementum  excogitavit,  quod  praesentis  capitis  materien
veret,  et  viam  ad  sequentem  de  coloribus  pertractationem  sterneret  :  cuius  quidem  rei  gratiae  locund
habendae.  In  Codicibus  tum  a  me  recensitis,  tum  ab  aliis  comparatis  ea  verba  perturbata  ac  mutila  constan
jacent  .  Ad  rem  quod  attinet  ,  hoc  exploratum  est  ,  ea  quae  heic  supplevit  locundus  ,  bene  cum  contextu,
et  praecipue  cum  his,  quae  in  capite  tertio  sunt  exposita,  convenire,  atque  Vitruvianum  stilum  redolere:  ideoque -
  merito  a  sequentibus  omnibus  Editoribus  fuerunt  recepta,  quibus  etiam  ego  adstipulor,  quibusdam  variationibus -
  inductis,  quae  peropportunae  visae  sunt,  et  quarum  suo  loco  infra  ratio  reddetur  —  locundeun
ccernuntur  exordium  sumit  ,  ac  desinit  in  vocem  apparatio  .
pplementum  a  verbis  cribrisque  ex
res  voces  et  moluntur  datas  a  Codicibus  post  verbum  contunduntur
cur  locundus  et  ceteri  ab  eo  Editoi
expungendas  censuerint,  quas  ego,  cum  bene  in  rem  quadrent,  restituendas  iudicavi.
ILLUSTRATIONES
3  Coronarium  opus  non  est  accipiendum  hoc  in
1  Alludit  Vitruvius  ad  caput  secundum  huius  Lirnamentis, -

ed  pro  vari
bri,  in  quo  egit  de  calcis  maceratione  ad  albaria  opeloco -
  pro  solis  coi
marmoreo  pulvealce -
  mixta
uae  conficiebantu
perficienda.
unt  Philander,  et  Perraul¬2 -
  Has  glebas  dicit  esse  Straticus  lapides  erraticos
,  quemadmodum  sense
tius  ,  et  iam  praemonui  in  annotatione  tertia  capitis
qui  etiam  fluviatiles  appellantur,  quique  in  montibus
tertii  Libri  quinti.
occurrunt,  et  in  alveis  fluviorum.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer