DE ARCHITECTURA
Ita si in locorum electione fuerit diligens animadversio , emen¬
datus erit prudentia ad utilitatem in theatris vocis effectus. Forma¬
rum autem descriptiones inter se discriminibus his erunt notatae, ut,
quae ex quadratis designantur, Graecorum habeant usus, Latinorum ex
paribus lateribus trigonorum *5. Ita his praescriptionibus qui voluerit uti,
emendatas efficiet theatrorum perfectiones
EMENDATIONES
ut .., trigonorum — Dabant Codices et Editiones saec. XV, Graecorum habeant usus, latine raribus vel ra¬
ris vel ratis lateribus trigonorum. Mutavit haec locundus sic: Graecorum, quae ex paribus trigonorum late¬
ribus, latinorum habeant usus . Hanc lectionem secuti sunt reliqui Editores , excepto Schneidero, qui Codi¬
cum constructioni adhaesit , sed dedit cum Vossio latinae paribus. Codicibus ego etiam morem gero, ado¬
ptando tamen voces ex paribus et Latinorum ; in reliquis autem locundeas respuo mutationes, uti inutiles.
ILLUSTRATIONES
Aliquantulum aspera haec videtur phrasis , ex scriberetur ex parium laterum trigonis: namque uti
bus lateribus trigonorum. Cum enim antea dixis- in primo casu quadrata, ita in secundo trigona for¬
set Vitruvius ex quadratis , ratio postulabat, ut heic mam theatri designabant.