DE ARCHITECTURA
cum fabricantur, lentae ; et sub pondere ob humores non habent rigo¬
rem, et celeriter pandant : sinul autem vetustate sunt aridae factae, aut
in agro praesectae eiecto, qui est eis, liquore stantes emoriuntur , fiunt
duriores, et in commissuris et coagmentationibus a lentitudine firmas
recipiunt catenationes 2
Item carpinus, quod est minima ignis et terreni mistione, aeris
autem et humoris summa continetur temperatura, non est fragilis, sed
habet utilissimam tractabilitatem. Itaque Graeci, quod ex ea materia
juga jumentis comparant, et apud eos iuga (oyà vocitantur, item gyjiay
eam appellant
Non minus est admirandum de cupressu et pinu, quod hae ha¬
bentes humoris abundantiam, aequamque ceterorum mixtionem, pro¬
pter humoris satietatem in operibus solent esse pandae ; sed in vetu¬
statem sine vitis conservantur, quod is liquor , qui inest penitus in
corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non
patitur penetrare cariem , neque eas bestiolas, quae sunt nocentes
Ideoque quae ex his generibus opera constituuntur, permanent ad aeter¬
nam diuturnitatem 2
EMENDATIONES
qut in agro... emoriuutur — Altera subsequitur in textu corruptio. Legitur paucis varietatibus in Codier¬
bus, qut in agro perfecto qui est eis liquor stantes emoriuntur. Hanc absonam lectionem receperunt Editores
saec. XV, nisi quod Sulpicius dedit emoritur, uti Codices Bononiensis et Florentinus 1 ; illam pariter secu
sunt Polenus, approbante Stratico, mutando est in inest, et Pontedera, qui mutationem proposuit particulae
qut in ut . Aliam sed insipidam protulit locundus, aut in agro perfectae, qui inest eis liquor stantibus, en
ritur; in Codicibus Bononiensi et Florentino 1 erat stantibus. Locundi lectionem repetiverunt reliqu Editor
Non contemnendam emendationem proposuit Fea (Prog. p. 20); aut in agro, profecto, qui inest eis, liquore
stantes emoriuntur. Ad correctionem etiam Schneiderus manum apposuit, et decrevit, legendum esse prdesecde
pro perfectae ; heic vero gradum stitit non animadvertens, quod liquor non emoritur, sed arbores emoriuntur.
lac consideratione motus, et Codici Vallicelliano innixus, qui praebuit eiecto, lectionem restitui: aut in agit
praesectae eiecto, qui est eis, liquore stantes emoriuntur. Ex his perspicuus sensus assurgit. Inquit itaque vi¬
truvius, ulmos, et fraxinos lentas esse, scilicet flexiles : fieri autem duriores, simul ac vetustate lactae sumt
aridae, aut in agro praesectae, eiecto, qui est eis, liquore, stantes emoriuntur ; et heic ad circumcisuram;
de qua supra locutus est, alludit. V. ILLUSTRATIONES.
ILLUSTRATIONES
24 Carpinum Palladius (de Re Rust. XII 15) utilis¬
23 Quae de ulmo et fraxino scripsit Vitruvius, con¬
simam tantum vocat. Sed Plinius (Hist. Nat. XVI 26)
cisis verbis repetit Plinius (Hist. Nat. XVI 79): ulmus
nos docet, eam esse aceris tertium genus ita: Tertitin
genus zygiam, rubentem, fisili ligno, cortice lioido, et
iccatae fideliores .
proprii esse malunt, et La¬
scabro . Hoc alii generis
Palladius (de Re Rust. XII 15) ait : Ulmus et fraxinus
tine carpinum appellant.
si siccentur, rigescunt , ante curvabiles, catenis utiles
25 Eadem habet Plinius (Hist. Nat. XVI 84): Pt
habentur. Haec testimonia dum Vitruviana scripta con¬
nus et cupressus adversus cariem tineasque firmissi¬
firmant, etiam iis concinunt, quae in EMENDATIONIBUS
mae. Palladius (de Re Rust. XII 15), cupressum appelat
dicta sunt.