Full text: Volumen primum (1)

DE ARCHITECTURA 
sub sinistra secretus sub montibus latens portus , ita ut nemo possit; 
quid in eo geratur, aspicere nec scire, ut Rex ipse de sua domo re¬ 
migibus et militibus sine ullo sciente, quae opus essent, imperaret. 
Itaque post mortem Mausoli, Artemisia uxore eius regnante, Rho¬ 
dii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata clas¬ 
se profecti sunt, ut id regnum occuparent. Tum Artemisiae cum esset 
id renuntiatum , in eo portu abstrusam classem, celatis remigibus et 
epibatis, comparavit  ; reliquos autem cives in muro esse jussit. Cum 
autem Rhodii ornatam classem in portum maiorem exposuissent, plau¬ 
sum jussit a muro his dare, pollicerique se oppidum tradituros : qui 
cum penetravissent intra murum, relictis navibus inanibus, Artemisia 
repente fossa facta in pelagus eduxit classem ex portu minore, et ita 
invecta est in maiorem 36. Impositis ’ autem militibus et remigibus, clas¬ 
sem Rhodiorum inanem abduxit in altum. Ita Rhodii non habentes quo 
se reciperent in medio conclusi , in ipso foro sunt trucidati . Ita Arte¬ 
misia in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus impositis, Rho¬ 
dum est profecta. Rhodii autem cum prospexissent suas naves laurea¬ 
tas venire, opinantes cives victores reverti, hostes receperunt. Tum 
Artemisia Rhodo capta, principibus occisis, trophaeum in urbe Rhodo 
suae victoriae constituit ; aeneasque duas statuas fecit, unam Rhodio¬ 
rum civitatis, alteram suae imaginis ; et istam figuravit Rhodiorum ci¬ 
vitati stigmata imponentem . Postea autem Rhodii religione impediti, 
quod nefas est trophaea dedicata removeri 3’, circa eum locum aedifi¬ 
cium struxerunt, et id erecta graia statione 33 texerunt, ne quis posset 
aspicere ; et id âßarov vocitari iusserunt . 
EMENDATIONES 
comparavit — A Schneidero dissentire nequeo, qui pro vulgata per Codices et Editiones voce comparatis 
edidit comparavit; sic enim bene fluit sermo. 
Impositis — Voci Codicum et Editionum Expositis substitui Impositis, quia Artemisia imposuit in classe 
Rhodiorum inani suos milites et remiges, ut eam hi abducerent in altum; et non exposuit eos e classe : et re¬ 
vera infra repetitur suis militibus et remigibus impositis. 
ILLUSTRATIONES 
naves in pelagus, et ex hoc deinde in portum maiorem 
36 Suspicatur Schneiderus , minorem por 
Nihilominus inter portum minorem et maiorem esse po¬ 
iori coniunctum fuisse per fossam porta clai 
terat alia fossa, qua tunc non sit usa Artemisia. 
nitam, atque hac repente aperta eduxisse Artemisiam 
37 De sanctitate trophaeorum apud Veteres con¬ 
naves antea occultas in maiorem portum ; et ad suam 
sulendus est Brodaeus (Misc. V 29 
nplum de simili Syracusarum portu : 
sententiam exen 
lanae Graecostasi, ubi natio¬ 
38 Locum simi 
Diodoro (Hist. XIV 7) petitum adducit. At si Vitruvianc 
num Legati consisterent ad Senatum missi, Graiam sta¬ 
textui obtemperandum est, credendum, per fossam re¬ 
tionem fuisse, arbitratus est Turnebus (Adv. XXII 18). 
pente factam prius Artemisiam e portu minori eduxisse
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer