LIBER SECUNDUS CAP. VI
CAPUT VI
DE PULVERE BAIANO SIVE CUMANO
Est etiam genus pulveris ', quod efficit naturaliter res admirandas. Nascitur -
in regionibus Baianis, et in agris municipiorum ?, quae sunt circa
Vesuvium montem, quod commixtum cum calce et caemento non modo
ceteris aedificiis praestat firmitatem ", sed etiam moles cum struuntur in
mari3, sub aqua solidescunt. Hoc autem fieri hac ratione videtur, quod
sub his montibus et terrae ferventes sunt, et fontes crebri ", qui non
essent, si non in imo haberent aut e sulphure, aut alumine, aut bitumine -
ardentes maximos ignes. Igitur penitus ignis et flammae vapor per
intervenia permanans, et ardens efficit levem eam terram, et ibi qui
nascitur, tofus ’ exsugens est, et sine liquore. Ergo cum tres res 5 consimili -
ratione ignis vehementia formatae in unam pervenerint mixtionem,
repente recepto liquore una cohaerescunt , et celeriter humore duratae
solidantur; neque eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere.
Ardores autem esse in his locis etiam haec res potest indicare, quod
in montibus Cumanorum et Baianis sunt loca sudationibus excavata 6,
EMENDATIONES
firmitatem — Insolens est phrasis servata a maiori Codicum parte et Editionibus omnibus a locundo , praestai
firmitates. Altera praestat firmitatem data a Codicibus Vaticanis 2, 6, 17, Chisiano 2, Caesenate, Florentino 2,
Wratislaviensi, et Editionibus saec. XV bene sonat.
quod ... crebri — Nitidissimam scripturam Codicum, et Editionum saec. XV, quod sub his montibus et terrae
ferventes sunt et fontes crebri, maculavit locundus edendo an. 1511, 1513, 1523, quod sub his montibus et terra
ferventes sunt fontes crebri , quod placuit Pontederae. Ineptum sane est dicere sub his montibus et terra, et
inhonestum occultare particulam et. Ambigi non potest, heic Vitruvium indicare voluisse, quod sub his montibus -
sunt et terrae ferventes et fontes crebri . Editores perturbationem locundeam, quae reperitur in tribus
tantum eiusdem Editionibus, sed non in alia anni 1522, iterum iterumque vulgaverunt, exceptis tantum Philan
dro, Barbaro, Laëto, et Poleno. Malam lectionem etiam secuti sunt Perraultius, Galianus, Ortisius, Newtonus,
et Rodus in suis translationibus.
ILLUSTRATIONES
4 Tofum hunc appellat Plinius (Hist. Nat. XXXV47)
1 Pulvis Baianus sive Cumanus eiusdem naturae
caementum Cumanum, et ei virtutem eamdem, quam
est illius, qui dicitur Puteolanus. De hoc pulvere et
Vitruvius, tribuit.
eius virtute mentionem egerunt etiam Strabo (Geogr. V
5 Tres res ignis vehementia formatae, quae heic
p. 376), Seneca (Nat. Quaest. III 20) , Plinius (Hist
indicantur, sunt pulvis, ac tofus ex regionibus ab ipso
Nat. XXXV47), Dio (Hist. Rom.XLVIII 51), et D. Isidonemoratis, -
nec non calx ; quae res ab ignis actione
rus (Orig. XVI 1). Hanc Sidonius (Paneg. Anthem. v. 59)
suam recipiunt virti
quum Puteolorum
arenam Dicarcheam appellat, q
6 Refertissima erant haec loca thermis, de quibus
ia. In variis locis
nomen erat Dicarchia sive D
mentionem fecerunt Celsus (de Med. II 17), P
agri Romani effoditur arena similis memorato pulveri.
(Hist. Nat. XXXI 2), et Dio (Hist. Rom. XLVI
2 Haec municipia fuisse Herculanum et Pompeios,
cope Puteolos
aetate extant adhuc thermae pr
1 Galiano arbitramur
currunt, qu
itae Tritoli, in quas aegri ii con
3 De marinis constructionibus agit Vitruvius Libro
opiosis sudationibus ege
quinto cap. 13.