DE ARCHITECTURA
CAPUT I
DE AEDIFICIORUM INITIIS ET INCREMENTIS
omines veteri more, uti ferae, in silvis et speluncis et nemoribus
nascebantur, ciboque agresti vescendo vitam exigebant '. Interea quodam
in loco a tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores agitatae,
et inter se terentes ramos ignem excitaverunt 2, et eius flamma vehementi -
perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. Postea re
quieta propius accedentes, cum animadvertissent, commoditatem esse
magnam corporibus ad ignis teporem *, ligna adiicientes et eum conservantes -
alios adducebant, et nutu monstrantes ostendebant, quas haberent -
ex eo, utilitates. In eo hominum congressu cum profundebantur
aliter e spiritu voces, quotidiana consuetudine vocabula, uti obtigerant,
constituerunt : deinde significando res saepius in usu ex conventu " fari
fortuito coeperunt, et ita sermones inter se procreaverunt ».
EMENDATIONES
et eius flamma — Philander cum Laëto, Galiano, Rodo, Bipontina, et Schneidero edidit et eo flamma, sumendo -
vocem eo adverbialiter: haec lectio reperiebatur in Codicibus Vaticanis 2, 3, 4, 5, 8, 9, 12 s. m., 13
14,17, Vallicelliano, Caesenate, Florentinis 1, 2, Mediolanensi 2, et Sagrediano. Iocundus cum Machaeropioeo
et Barbaro scripsit ex eo flamma; et Editiones saec. XV, ac Poleniana habent ex ea flamma: quibus lectionibus -
nullus Codex accedit, cum praeter memoratos, dent alii Codices et eos flamma, quae lectio nullo modc
recipi potest. Veram inveni in secundis curis Codicis Vaticani 16, qui dat et eius flamma; quae verba bene
conveniunt igni iam memorato . Scriptura et eo vel ex eo rudem reddit locutionem ; altera ex ea locum non
habet , cum prius de flamma minime locutus fuerit Vitruvius.
ad ignis teporem — Cave ne ponas comma ante verba ad ignis teporem, uti male egerunt Editores à lo
cundo, exceptis tamen Machaeropioeo et Schneidero ; sed post ea verba illud colloca, quia sic non futilem,
sed verum sermonem audies.
ex conventu — Ardua res non erat, in vulgata lectione per Codices et Editiones , ex eventu fari fortulto
coeperunt , deprehendere corruptionem in voce eventu, quae quodammodo respondet alii fortuito; attamen ne
mo hoc animadvertit. E contra si memoratae voci substituetur alia conventu, sensus clarus evadet, et perspicua -
locutio.
ILLUSTRATIONES
oriri posse crediderunt, inter quos Thucydides (hi
1 Plura, quae de societatis origine narrat Vitrustor. -
II 77) narrans Plataeense incendium ortum es, -
a Lucretio (de R. Nat. V) deprompta videntur.
silvis ventorum vi collisis, et flammam emittentibus
2 Eamdem originem ignis tradit Lucretius (de R.
Nat. V v. 1095):
Refert Festus, si per nefas Vestalium ignis extingueba
tur, lignorum attritu rursum excitari. De igne ex lignis
Et ramosa tamen quom ventis pulsa vacillans
accenso loquuntur etiam Plinius (Hist. Nat. XVI 77),
tat in ramos incumbens arboris arbor,
imitur validis extritus viribus ignis:
Simplicius (de Caelo III).
3 Ex hominum conventu originem habuisse sermo¬Emicat -
interdum flammai fervidus ardor,
nem, statuit Vitruvius; e contra alii, a sermonis vi or
Mutua dum inter se rami stirpesque teruntur,
Nihilominus dubium ipse movet, utrum ex arborum
tos esse conventus, dixerunt ; uti Cicero (de Orat.1 0.
attritu, vel ex fulmine primum ignis in terra promanaloquendo -
de sermonis vi: quae vis alia potuit aut disverit -
. Plures ex Veteribus ab arborum attritu ignem
persos homines unum in locum congregare, aut à jeru