DE ARCHITECTURA
modulorum ex ipso opere sumptio, e singulisque membrorum partibus
universi operis conveniens effectus.
Dispositio autem est rerum apta collocatio, elegansque in compositionibus -
effectus operis cum qualitate. Species dispositionis, quae graece -
dicuntur léu, sunt hae : ichnographia, orthographia, scenographia.
Ichnographia est futuri operis areas modice continens deformatio circini -
regulaeque usu , e qua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones. -
Orthographia autem est erecta frontis imago, modiceque picta
rationibus operis futuri figura. Item scenographia est frontis et laterum
abscedentium adumbratio, ad circinique centrum omnium linearum responsus -
à. Hae nascuntur ex cogitatione et inventione. Cogitatio est cura
studii plena, et industriae, vigilantiaeque effectus propositi cum voluptate, -
Inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio, ratioque
novae rei vigore à mobili reperta. Hae sunt terminationes dispositionis
Eurhythmia est venusta species, commodusque in compositionibus
membrorum aspectus. Haec efficitur, cum membra operis convenientia
sunt altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem, et ad summam -
omnia respondent * suae symmetriae.
Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus,
ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis responsus. -
Uti in hominis corpore e cubito, pede, palma", digito, ceterisque
EMENDATIONES
Ichnographia... us4. — In libris scriptis, et impresis textus sic vulgatus legitur: Ichnographid est circim
regulaeque modce continens usus. Aliqua verba deesse in hoc loco, quis non videt ? Hac de causa Interpretes, -
et praecipue Galianus et Ortisius, textum ad verbum reddere minime potuerunt. Dubitari non potest,
Vitruvium scribere debuisse, ichnographiam esse deformationem continentem modica mensura areas futuri operis,
factam ope circini et regulae, e qua capiuntur descriptiones formarum arearum in solo. Adhibitis itaque verbis, -
quae supersunt, inspecto contextu, et Vitruviano loquendi modo, supplevi: Ichnographia est juturt operis -
areas modice continens deformatio circini regulaeque usu.
dispositionis — Agitur heic de definitione dispositionis non dispositionum; quare Barbarum et Schneideru
sectatus sum, qui ediderunt dispositionis pro voce dispositionum data a Codicibus, et ceteris Editiomibus:
respondent — Verbum respondent servatum a Codicibus Vaticanis 8, 13, 14, Corsiniano, Guelferbytano, e
Vincentio Bellovacensi (Spec. Nat.), et Editionibus Sulpicii et Schneideri concordat cum antecedenti sant,
ideo id recepi pro verbo respondeant exhibito a quam plurimis Codicibus et Editionibus reliquis:
palma — Non ita facile cum Forcellino credam, palmam manus dici posse palmum ; a corrupto vidum
textu deceptus in hanc sententiam ipse venit. Licet enim heic, exceptis Vaticanis 10, 12, et Florentinis 3,4,
Codices servent palmo, et hanc vocem retinuerint Editiones ; tamen in Libro tertio cap. 1 tam Notari quan
Editores corruptionis praesentis immemores recte dederunt palma.
ILLUSTRATIONES
2 Exemplum ichnographiae, orthographiae, et sce¬ duxi, quia opus vere magnificum est, et prae ais i
nographiae ostendit Tabula II (Fig. 1a, 2a, 32). Hoc a nus a temporis iniuriis corruptum.
3 Videlicet ingenio, uti in Libro nono cap. 2.
templo Antonini et Faustinae , quod superest Romae,