Object : Volumen primum (1)

PROLUSIO
Cum  primum  veterum  Scriptorum  volumina  pervolverem,  eaque  nobili
litteratorum  hominum  aemulatione  pluribus  in  locis  edita  animadverterem, -
  mirum  videbatur  ,  Vitruvii  Opus,  praeclarissimum  illius  aetatis,
quam  auream  iure  meritoque  dixerunt  ,  monumentum  ,  una  tantum  vice
forsitan  huiusce  Urbis  typis  fuisse  pervulgatum  .  Utrum  enim  Sulpicii
Verulani  Editio  primam  heic  lucem  viderit  ,  incertum  ;  etiamsi  vero  certum -
  ,  rudi  induta  est  veste,  uti  incipientis  typographiae  partus,  omnibusque -
  ornamentis  penitus  destituta  ,  quae  rei  tum  auctoritas  tum  utilitas
sibi  suo  proprio  iure  vindicabat  :  Admiratione  magis  magisque  afficiebar
recogitans  ,  tantum  Opus  a  sapientissimo  illo  nobilissimae  artis  Magistro
Romae  exaratum  ,  Romanorum  Imperatori  mente  ,  potentia,  gloriaque
praestantissimo  dicatum,  Romanis  tot  notitiis  refertum,  a  Romano  nemine
typis  consignatum  illustratumque  fuisse.
Praeterea  cum  attenderem  ,  hac  in  Urbe  impensiori  ,  quam  in  ceteris -
  ,  studio  fuisse  Architecturae  scientiam  excultam  ,  et  recordarer  litterarium -
  illum  conventum  a  Claudio  Tolomaeo  et  Cardinali  Cervino  institutum -
  ad  Vitruvii  doctrinas  explanandas  illustrandasque,  excrescebat
adeo  admiratio  ,  ut  fere  mihi  persuadere  non  possem  ,  a  Romanorum
nemine  adhuc  effectum  esse,  ut  Opus  istud  typis  nitidissimis,  quales  ipsum
decent,  impressum  ,  perpetuisque  commentariis  illustratum  ,  et  a  scribarum -
  maculis  detersum  ederetur  .
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer