LIBER V. CAP. II.
95
sed ita uti magnitudo symmetriae, eorum foro re-
spondeat. Maxime quidem curia inprimis est fa¬
cienda ad dignitatem municipii sive civitatis: et si
quadrata erit, quantum habuerit latitudinis, dimidia
addita constituatur altitudo; sin autem oblonga fue-
rit, longitudo et latitudo componatur, et summae
compositae eius dimidia pars sub lacunariis altitu¬
dini detur. 2. Praeterea praecingendi sunt parie¬
tes medii coronis ex intestino opere aut albario ad
dimidiam partem altitudinis. Quae si non erunt,
vox ibi disputantium elata in altitudinem intellectui
non poterit esse audientibus: cum autem coronis
praecincti parietes erunt, vox ab imis morata, prius
quam in aëra elata dissipabitur, auribus erit intel¬
lecta.
CAPUT III.
De theatro eiusque salubri constitutione.
Cum forum constitutum fuerit, tum deorum im¬
mortalium diebus festis ludorum spectationibus eli¬
gendus est locus theatro quam saluberrimus, uti in
primo libro de salubritatibus in moenium colloca¬
tionibus est scriptum. Per ludos enim cum coniugi¬
bus et liberis persedentes delectationibus detinen¬
tur, et corpora propter voluptatem immota patentes
habent venas, in quas insidunt aurarum flatus, qui si
a regionibus palustribus aut aliis regionibus vitiosis
advenient, nocentes spiritus corporibus infundent.
Itaque si curiosius eligetur locus theatro, vitabuntur
vitia. 2. Etiamque providendum est, ne impetus
habeat a meridie: sol enim cum implet eius rotundi¬
tatem, aër conclusus curvatura, neque habens pote¬
statem vagandi, versando confervescit, et candens
adurit excoquitque et imminuit e corporibus humo¬
res. Ideo maxime vitandae sunt vitiosae regiones
et eligendae salubres. 3. Fundamentorum autem,
si in montibus fuerit, facilior erit ratio; sed si neces