93
LIBER V. CAP. I.
hiemem sine molestia tempestatum se conferre in
eas negotiatores possint: earumque latitudines ne
minus quam ex tertia, ne plus quam ex dimidia lon
gitudinis Iparte constituantur, nisi loci natura im-
pedierit, et aliter coëgerit symmetriam commutari.
Sin autem locus erit amplior in longitudine, Chalcidi¬
ça in extremis partibus constituantur, uti sunt in lu¬
lia Aquiliana. 5. Columnae basilaaarum tam altae
quam porticus latae fuerint, faciendae videntur: por
ticus, quae medium spatium est, ex tertia finiatur.
Columnae superiores minores quam inferiores, uti
supra scriptum est, constituantur. Pluteum, quod
fuerit inter superiores fet inferiores) columnas,
item quarta parte minus quam superiores columnae
fuerint, oportere fieri videtur; uti supra basilicae
contignationem ambulantes ab negotiatoribus ne
conspiciantur. Epistylia, zophori, coronae, ex sym¬
metriis columnarum, uti in tertio libro diximus, ex
plicentur. 6. Non minus summam dignitatem et ve¬
nustatem possunt habere comparationes basilicarum,
quo genere coloniae luliae Fanestri collocavi cura¬
vique faciendam: cuius proportiones et symmetriae
sic sunt constitutae. Mediana testudo inter colun¬
nas est longa pedes CXX, lata pedes LX. Porticus
eius cirça testudinem inter parietes et columnas lata
pedes viginti. Columnae altitudinibus perpetuis
cum capitulis pedum quinquaginta, crassitudinibus
quinum, habentes post se parastaticas altas pèdes
viginti, latas pedes duos semis, crassas pedem unum
semis; quae sustinent trabes, in quibus invehuntur
porticuum contignationes: supraque eas aliae para¬
staticae pedum decem et octo, latae binum, crassae
pedem, quae excipiunt item trabes sustinentes can
therium et porticus quae sunt submissa infra testudi
nem tecta. 7. Reliqua spatia inter parastaticarum
et columnarum trabes per intercolumnia luminibus
sunt relicta. Columnae sunt in latitudine testudinis