Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

90 
DE ARCHITECTURA 
crificant disparibus altitudinibus ad sui cuiusque dei 
décorem componantur. Altitudines autem earum 
sic sunt explicandae, uti lovi omnibusque coelesti¬ 
bus quam excelsissimae constituantur, Vestae Ma¬ 
trique Terrae humiles collocentur: ita idoneae his 
institutionibus explicabuntur in meditationibus ara 
rum deformationes. 
Explicatis aedium sacrarum compositionibus in 
hoc libro, in sequenti de communium operum redde¬ 
mus distributionibus explicationes. 
LIBER QUINTUS. 
PRAEFATIO. 
Qui amplioribus voluminibus, Imperator, ingenii co¬ 
gitationes praeceptaque explicaverunt, maximas et 
egregias adiecerunt suis scriptis auctoritates; quod 
étiam vel in nostris quoquestudiis res pateretur, ut 
amplificationibus auctoritas et in his praeceptis auge¬ 
retur: sed id non est, quemadmodum putatur, expedi¬ 
tum. Non enim de architectura sic scribitur ut histo¬ 
riae aut poëmata. Historiae per se tenent lectores; 
habent enim novarum rerum varias expectationes; 
poëmaticorum vero carminum metra ac pedes, ac ver¬ 
borum elegans dispositio et sententiarum inter perso¬ 
nas distinctas, et versuum pronunciatio prolectando 
sensus legentium perducit sine offensa ad summam 
scriptorum terminationem. 2. Id autem in archite¬ 
cturae conscriptionibus non potest fieri, quod vocabu¬ 
la ex artis propria necessitate concepta inconsueto 
sermone obiiciunt sensibus obscuritatem. Cum 
ea ergo per se non sint aperta, nec pateant eorum in
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer