LIBER I. CAP. 1.
enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec
duo insunt, quod significatur et quod significat. Si¬
guificatur proposita res de qua dicitur: hanc autem
significat demonstratio rationibus doctrinarum ex¬
ulicata. Quare videtur utraque exercitatus esse de¬
bere, qui se architectum profiteatur. Itaque eum et
ingeniosum esse oportet, et ad disciplinas doeilem;
neque enim ingenium sine disciplina, aut disciplina
sine ingenio perfectum artificem potest efficere; et
ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geome¬
tria, et optices non ignarus, instructus arithmetica,
historias complures noverit, philosophos diligenter
audiverit, musicam sciverit, medicinae non sitignarus,
responsa iuris consultorum noverit, astrologiam coe¬
lique rationes cognitas habeat. 4. Quae cur ita sint,
hae sunt causae. Litteras architectum scire oportet,
uti commentariis memoriam firmiorem efficere pos¬
sit. Deinde graphidos scientiam habere, quo facilius
exemplaribus pictis quam velit operis speciem defor¬
mare valeat. Geometria autem plura praesidia prae¬
stat architecturae: et primum euthygrammi et circi¬
ni tradit usum, e quo maxime facilius aedificiorum
in areis expediuntur descriptiones, normarumque et
librationum et linearum directiones. Item per Opti¬
cen in aedificiis ab certis regionibus coeli lumina
recte ducuntur. Per Arithmeticen vero sumptus ae¬
dificiorum consummantur, mensurarum rationes ex¬
plicantur : difficilesque quaestiones geometricis ra¬
tionibus et methodis inveniuntur. 5. Historias au¬
tem plures novisse oportet, quod multa ornamenta
saepe in operibus architecti designant, de quibus ar¬
gumentis rationem, cur fecerint, quaerentibus red¬
dere debent. Quem ad modum si quis statuas mar¬
moreas muliebres stolatas, quae Caryatides dicun¬
tur, pro columnis in opere statuerit, et insuper mu¬
tulos et coronas collocaverit, percontantibus ita
reddet rationem. Carya civitas Peloponnensis cum