Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

LIBER IV. CAP. III. 
79 
tionibus supra dixi; nunc vero Doricam rationem 
summamque eius speciem breviter exponam. 
CAPUT III. 
De ratione Dorica. 
Nonnulli antiqui architecti negaverunt Dorico ge¬ 
nere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et 
disconvénientes in his symmetriae conficiebantur: 
itaque negavit Tarchesius, item Pytheus, non minus 
Hermogenes. Nam is, cum paratam habuisset mar¬ 
moris copiam in Doricae aedis perfectionem, commu¬ 
tavit ex eadem copia et eam lonicam Libero Patri 
fecit: sed tamen non quod invenusta est species aut 
genus aut formae dignitas, sed quod impedita est 
distributio et incommoda in opere triglyphorum et 
lacunariorum. 2. Namque sin distributione neces¬ 
se est triglyphos constitui contra medios tetrantes 
columnarum, metopasque, quae inter triglyphos 
fient, aeque longas esse quam altas; contraque in an¬ 
gulares columnas triglyphi in extremis partibus con¬ 
stituuntur et non contra medios tetrantes. Ita meto¬ 
pae, quae proxime ad angulares triglyphos fiunt, 
non exeunt quadratae, sed oblongiores triglyphi di¬ 
midia latitudine. At qui metopas aequales volunt 
facere, intercolumnia extrema contrahunt triglyphi 
dimidia latitudine. Hoc autem sive in metoparum 
longitudinibus sive intercolumniorum contractioni¬ 
bus efficiatur, est mendosum. Quapropter antiqui 
vitare visi sunt in aedibus sacris Doricae symme¬ 
triae rationem. 3. Nos autem exponimus, uti ordo 
postulat, quemadmodum a praeceptoribus accepi¬ 
mus; uti si quis voluerit his rationibus attendens ita 
ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus e¬ 
mendatas et sine vitiis efficere possit aedium sacra¬ 
rum Dorico more perfectiones. Frons aedis Doricae 
in loco, quo columnae constituuntur, dividatur, si 
tetrastylos erit, in partes XXVII, si hexastylos,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer