Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
78 
contraque tetrantes columnarum triglyphi constituun¬ 
tur; quibus in locis omnino non patitur res fenestras 
fieri. Dissolvuntur enim angulorum in aedificiis iun¬ 
cturae, si in his fuerint fenestrarum lumina relicta: 
etiamque ubi nunc triglyphi constituuntur, si ibi lumi¬ 
num spatia fuisse iudicabuntur, iisdem rationibus 
denticuli in lonicis fenestrarum occupavisse loca vi¬ 
debuntur. Utraque enim, et inter denticulos et inter 
triglyphos, quae sunt intervalla metopae nominantur: 
onag enim Graeci tignorum cubilia et asserum appel¬ 
lant, uti nostri ea cava columbaria: ita quod inter 
duas opas est intertignium, id metopa est apud eos 
nominatum. 5. Ita uti ante in Doricis triglyphorum 
et mutulorum est inventa ratio, item in lonicis den 
ticulorum constitutio propriam in operibus habet ra¬ 
tionem: et quemadmodum mutuli cantheriorum proie¬ 
cturae ferunt imaginem, sic in lonicis denticuli ex 
proiecturis asserum habent imitationem. Itaque in 
graecis operibus nemo sub mutulo denticulos consti¬ 
tuit: non enim possunt subtus cantherios asseres es¬ 
se. Quod ergo supra cantherios et templa in verita¬ 
te debet esse collocatum, id in imaginibus si infra 
constitutum fuerit, mendosam habebit operis ratio¬ 
nem. Etiamque antiqui non probaverunt neque insti¬ 
tuerunt, in fastigiis denticulos fieri sed puras coro¬ 
nas: ideo quod nec cantherii nec asseres contra fa¬ 
stigiorum frontes distribuuntur, nec possunt promine¬ 
re, sed adstillicidia proclinati collocantur. Ita quod 
non potest in veritate fieri, id non putaverunt in ima¬ 
ginibus factum posse certam rationem habere. 6. 
Omnia enim certa proprietate et a veris naturae de¬ 
ductis moribus traduxerunt in operum perfectiones, 
et ea probaverunt, quorum explicationes in disputa¬ 
tionibus rationem possunt habere veritatis. Itaque 
ex eis originibus symmetrias et proportiones unius¬ 
cuiusque generis constitutas reliquerunt: quorum 
ingressus persecutus de lonicis et Corinthiis institu¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer