Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

77 
LIBER IV. CAP. II. 
men in summo fastigio culminis, unde et columnae 
dicuntur, et transtra et capreoli; si commoda, colu¬ 
men et cantherii prominentes ad extremam subgrun¬ 
dationem. Supra cantherios templa, deinde insuper 
sub tegulas asseres ita prominentes, uti parietes pro¬ 
jecturis eorum tegantur. 2. Ita unaquaeque res et 
locum et genus et ordinem proprium tuetur, e quibus 
rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmo¬ 
reis aedium sacrarum aedificationibus artifices dis¬ 
positiones eorum scalpturis sunt imitati, et eas in¬ 
ventiones persequendas putaverunt. Ideo quod an¬ 
tiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab 
interioribus parietibus ad extremas partes tigna 
prominentia habuissent collocata, inter tigna struxe¬ 
runt, supraque coronas et fastigia venustiore specie 
fabrilibus operibus ornaverunt: tum proiecturas ti¬ 
gnorum, quantum eminebant, ad lineam et perpen¬ 
diculum parietum praesecuerunt: quae spècies cum 
invenusta iis visa esset, tabellas ita formatas, uti 
nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in 
fronte fixerunt, et eas cera coerulea depinxerunt, uti 
praecisiones tignorum tectae non offenderent visum. 
Ita divisiones tignorum tectae triglyphorum dispo¬ 
sitione intertignium et opam habere in Doricis operi¬ 
bus coeperunt. 3. Postea alii in aliis operibus ad 
perpendiculum triglyphorum cantherios prominen¬ 
tes proiecerunt, eorumque proiecturas simaverunt. 
Ex eo, uti e tignorum dispositionibus triglyphi, ita e 
cantheriorum proiecturis mutulorum sub coronis ra¬ 
tio est inventa. Ita fere in operibus lapideis et mar¬ 
moreis mutuli inclinati scalpturis deformantur, quod 
imitatio est cantheriorum: etenim necessario pro¬ 
pter stillicidia proclinati collocantur. Ergo et trigly¬ 
phorum et mutulorum in Doricis operibus ratio ex ea 
imitatione inventa est. 4. Non enim, quemadmo¬ 
dum nonnulli errantes dixerunt fenestrarum imagi¬ 
nes esse triglyphos, ita potest esse : quod in angulis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer