Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

76 
DE ARCHITECTURA 
lum. Spatia enim ita iustas habebunt frontes quo¬ 
quoversus. Latitudinis frontes simentur introrsus 
ab extremis angulis abaci suae frontis latitudinis no¬ 
na. Ad imum capituli tantam habeant crassitudinem, 
quantam habet summa columna praeter apothesin et 
astragulum. Abaci crassitudo septima capituli alti- 
tudinis. 12. Dempta abaci crassitudine dividatui 
reliqua pars in partes tres, ex quibus una imo folio 
detur; secundum folium mediam altitudinem teneat; 
cauliculi eandem habeant altitudinem, e quibus folia 
nascuntur proiecta, uti excipiant quae ex cauliculis 
natae procurrunt ad extremos angulos volutae; mi¬ 
noresque helices intra suum medium floribus, qui 
sunt in abaco, subiecti scalpantur. Flores in quatuor 
partibus quanta erit abaci crassitudo, tam magni 
formentur. Ita his symmetriis Corinthia capitula suas 
habebunt exactiones. Sunt autem, quae iisdem co¬ 
lumnis imponuntur capitulorum genera, variis voca¬ 
bulis nominata: quorum nec proprietates symmetria¬ 
rum nec columnarum genus aliud nominare possu¬ 
mus, sed ipsorum vocabulatraducta et commutata ex 
Corinthiis et pulvinatis et Doricis videmus, quorum 
symmetriae sunt in novarum scalpturarum translatae 
subtilitatem. 
CAPUT II. 
De ornamentis columnarum (eorumque origine.) 
Quoniam autem de generibus columnarum origi¬ 
nes et inventiones supra sunt scriptae, non alienum 
mihi videtur iisdem rationibus de ornamentis eorum, 
quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et 
originibus inventa, dicere. In aédificiis omnibus in¬ 
super collocatur materiatio variis vocabulis nomina¬ 
ta: ea autem uti in nominationibus ita in re varias 
habet utilitates. Trabes enim supra columnas et pa¬ 
rastaticas et antas ponuntur: in contignationibus ti¬ 
gna et axes: sub tectis, si maiora spatia sunt, colu¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer